라틴어 문장 검색

movet animus omnes fortis et leto obvius.
(세네카, Troades 1178:1)
solus occulte Paris lugendus Helenae est.
(세네카, Troades 934:1)
HESTERNA, mea lux, cum potus nocte vagarer, nec me servorum duceret ulla manus, obvia nescio quot pueri mihi turba minuta venerat (hos vetuit me numerare timor);
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 29a1)
sed premit adiecto radiantis pondere conchae semiferi Galatea latus, quod pollice fixo vellit, et occulto spondet conubia tactu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 11)
quarum aviditati non solum amoena fontium aut abstrusa puteorum, quamquam haec quoque, sed tota illa vel vicina vel obvia fluenta, id est vitrea Velim* gelida Clitumni, Anienis caerula Naris sulpurea, pura Fabaris turbida Tiberis, metu tamen desiderium fallente, pollicebamur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 8:3)
itaque occulte delicateque religiosus venatu utitur nec utitur venatione.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 3:5)
Obtulimus, ut cernis, quod cantilenae recentis obvium manui fuit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 6:1)
quem si inaudita genera poenarum iubeas inexoratus excipere, non potest amplius per te dolore quam per se pudore torqueri, libera metu desperationem suam, libera confidentiam meam et, pietatis paternae necessitatem si bene interpretor, te quoque absolve, qui conficeris occulto, quod filius publico maerore conficitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 2:2)
tunc thyrsos pariterque levant pariterque reponunt multiplicantque gradum, modo quo Curetes in actu quoque pii Samothraces eunt, nunc obvia versae pectine Amazonio, modo quo citat orbe Lacaenas Delia plaudentesque suis intorquet Amyclis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:69)
Peleaque virgo quaeritur, ast alia plangebat parte retectos Deidamia dolos, cuius cum grandia primum lamenta et notas accepit pectore voces, haesit et occulto virtus infracta calore est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:91)
tunc et Danai per sacra fidemque hospitii blandusque precum compellit Ulixes, ille, etsi carae comperta iniuria natae et Thetidis mandata movent prodique videtur depositum tam grande deae, tamen obvius ire tot metuit fatis Argivaque bella morari;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:114)
laetantur montes et conubialia pandunt antra sinus lateque deae Sperchios abundat obvius et dulci vestigia circuit unda.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권42)
Par operi sedes, hinc obvia limina pandit, qui fessus bellis adscitae munere prolis primus iter nostris ostendit in aethera divis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.10)
obvius intranti rursus quis in ora manusque prosiliet brevibusque umeros circumdabit ulnis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus30)
scopulis umentibus haerent nec pudet occulte nudas spectare palaestras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis61)

SEARCH

MENU NAVIGATION