라틴어 문장 검색

nec circa probationem res haeret, sed circa propositionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 208:2)
cuius rei probatio est, quod exemplis eorum veteribus utuntur et ab oratoribus ilia repetunt, ipsi nullum novum et quod dictum non sit inveniunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 214:2)
sed illa, cum res exiget, nunc ea, quae ad probationem pertinent, exsequar.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 225:10)
propter quod fuerunt, qui exempla et has auctoritates inartificialium probationum esse arbitrarentur, quod ea non inveniret orator, sed acciperet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 263:2)
haec fere de probatione vel ab aliis tradita vel usu percepta in hoc tempus sciebam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 266:1)
dubiis enim probari dubia qui possunt Quaedam , quae in alterius rei probationem ducimus, ipsa probanda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 267:2)
utique vero ad eiusdem rei probationem omnia spectant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 270:2)
his quidam probationes adiiciunt, quas vocant, ductas ex adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 274:1)
altera ex adfirmatione probatio est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 277:1)
illae firmiores ex sua cuique persona probationes, quae credibilem rationem subiectam habeant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 277:8)
aliquando vero praebet eius rei occasionem minus considerata ex adverso dicentis oratio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 319:2)
quod accidit praecipue cupidis sententiarum, ut ducti occasione dicendi non respiciant quid dixerint, dum locum non causam intuentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 319:3)
nam illa summa cura securitatis est similis, tantaque in oratione auctoritas, ut probationis locum obtineat dubitare nobis non audentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 340:2)
Sed illam etiam, quam supra ostendi, simplicem ex adfectibus atque ex adfirmatione sola probationem recipit , qualis est illa Scauri, de qua supra dixi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 343:1)
igitur enthymema et argumentum ipsum, id est rem, quae probationi alterius adhibetur, appellant et argumenti elocutionem, eam vero, ut dixi, duplicem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 350:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION