라틴어 문장 검색

illud quaero, is homo qui ut tute dicis, numquam inter homines fuerit, per quos homines hoc tantum facinus, tam occultum, absens praesertim, conficere potuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 1:2)
quotiens enim est illa causa a nobis acta in senatu, quibus adsensionibus universi ordinis, quam nec tacitis nec occultis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 1:3)
subito adrepti in quaestionem tamen separantur ceteri et in arcas coniciuntur ne quis cum eis conloqui possit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 3:9)
sunt alia magis occulta furta, quae ille, ut istius, credo, animos atque impetus retardaret, benignissime cum quaestore suo communicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장2)
apparatus conloquia locus constitutum convivium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 12장 2:2)
illa vis quae tandem est quae investigat occulta, quae inventio atque excogitatio dicitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:1)
ut vero conloqui cum Orpheo Musaeo Homero Hesiodo liceat, quanti tandem aestimatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:3)
e quibus unus, cum Perses hostis in conloquio dixisset glorians:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 100:7)
quod Spartiatae etiam in feminas transtulerunt, quae ceteris in urbibus mollissimo cultu parietum umbris occuluntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 36:2)
Cum Veteres Mechanicam (uti Author est Pappus) in verum Naturalium investigatione maximi fecerint, & recentiores, missis formis substantialibus & qualitatibus occultis, Phaenomena Naturae ad leges Mathematicas revocare aggressi sint:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:1)
Tum per puncta A, B, C, duc circumferentiam circuli, eamque biseca in i, ut & chordam AC in I. Age occultam Si secantem AC in [lambda], & comple parallelogrammum iI[lambda][mu].
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 6:4)
Cape I[sigma] aequalem 3I[lambda], & per Solem S age occultam [sigma][xi] aequalem 3S[sigma] + 3i[lambda].
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 6:5)
Et deletis jam literis A, E, C, I, à puncto B versus punctum [xi] duc occultam novam BE, quae sit ad priorem BE in duplicata ratione distantiae BS ad quantitatem S[mu] + 1/3i[lambda].
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 6:6)
In IA producta capiatur ID aequalis S[mu] + 2/3i[lambda], & agatur occulta OD.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 7:3)
Si angulus AQt in quo vestigium orbis in plano Eclipticae descriptum secabit rectam tB praeterpropter innotescat, in angulo illo ducenda erit recta occulta AC, quae sit ad 4/3Tt in dimidiata ratione St ad SQ.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION