라틴어 문장 검색

veratrum quoque ad id ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in auem demittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장116)
aut murra et nitrum cum rosa et aceto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장119)
Quod si simul et solus est et inflammatio, laureum oleum coniecisse abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur, quibus quidam vel castoreum vel murram miscent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장122)
cum quolibet horum . . . aliquod conterit, eique, dum teritur, in vicem vinum et oleum murteum adicit, donec mellis crassitudinem fecerit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 8장4)
Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장9)
Prodestque adsumptum pirum mitius pleniorque cibus cum acri aceto inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장6)
Idemque praestare non acre acetum in ore retentum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장26)
Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem coiciunt, donec tabescere desinat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장8)
deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장9)
aut adiciendum aut resinae terebenthinae murrae paulum, aut spumae argenti vetus oleum, et quolibet ex his id perunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장116)
Ubi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plantago contrita vel folia salicis in aceto cocta tum linteolum, et super lana;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장171)
et si nihil aliud est, cinis quoque maxime ex sarmentis (si is non est, quilibet alius) ex aceto vel etiam ex aqua coactus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 1장5)
tum ulcus aceto eluere et inlinere vulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장36)
Tum aceto, cui vel salem vel nitrum aliquis adiecit, . . . eluitur, oraeque una sutura iunguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 13장12)
Ac si iam sicciora sunt intestina, perluenda aqua sunt, cui paulum admodum olei sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION