라틴어 문장 검색

vocat ipse ratem nautasque morantes increpat, ecce meum timido iam frigore pectus labitur et nequeo, quamvis monet ominis horror, claudere suspensos oculorum in margine fletus, iamque ratem terris divisit fune soluto navita et angustum deiecit in aequora pontem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri17)
dux magne, iuventam annuit atque suos promisit Iuppiter annos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici24)
Di tibi - namque animas saepe exaudire minores dicuntur - patriae bis terque exire senectae annuerint fines!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum25)
his senium longaeque decus virtutis et alba Atropos et patrius laurus promisit Apollo, ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis, omen erat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten7)
modo dexter Apollo quique venit iuncto mihi semper Apolline Caesar annuat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam8)
Crispine, mihi, cuneosque per omnes te meus absentem circumspectabit Achilles, sed venies melior - vatum non irrita currunt omina - . quique aquilas tibi nunc et castra recludit, idem omnes perferre gradus cingique superbis fascibus et patrias dabit insedisse curules.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii66)
Talia dum celebras, subitam civilis Erinys Tarpeio de monte facem Phlegraeaque movit proelia, sacrilegis lucent Capitolia taedis, et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes, vix requies flammae necdum rogus ille deorum siderat, excisis cum tu solacia templis impiger et multum facibus velocior ipsis conciliis ore pio captivaque fulmina defies, mirantur Latii proceres ultorque deorum Caesar, et e medio divum pater annuit igni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum65)
"di, sontes animas angustaque Tartara poenis qui regitis, tuque umbrifero Styx livida fundo, quam video, multumque mihi consueta vocari adnue."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권12)
"an inde vetus Thebis extenditur omen, ex quo Sidonii nequiquam blanda iuvenci pondera Carpathio iussus sale quaerere Cadmus exsul Hyanteos invenit regna per agros, fraternasque acies fetae telluris hiatu augurium seros dimisit ad usque nepotes ':"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권57)
tergo videt huius inanem impexis utrimque iubis horrere leonem, illius in speciem, quem per Teumesia tempe Amphitryoniades fractum iuvenalibus annis ante Cleonaei vestitus proelia monstri, terribiles contra saetis ac dente recurvo Tydea per latos umeros ambire laborant exuviae, Calydonis honos, stupet omine tanto defixus senior, divina oracula Phoebi agnoscens monitusque datos vocalibus antris, obtutu gelida ora premit, laetusque per artus horror iit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권165)
"adsistas operi tuaque omina firmes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권169)
"nec minus haec laeti trahimus solacia, quam si praecipiti convulsa noto prospectet amicam puppis humum, iuvat ingressos felicia regni omina, quod superest fati vitaeque laborum fortuna transire tua."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권64)
cunctos tamen omina rerum dira movent, variisque metum sermonibus augent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권90)
"sate gente superbi Oeneos, absentes cui dudum vincere Thebas adnuimus, iam pone modum nimiumque secundis parce deis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권279)
omina doctus aeris et nulla deceptus ab alite - Maeon, nec veritus prohibere ducem, sed fata monentem privavere fide.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권282)

SEARCH

MENU NAVIGATION