라틴어 문장 검색

grande voco lacrimas meritum, quibus ora rigabas cum mea concreto sicca dolore forent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
grande voco meritum maestae solacia mentis, cum pariter nobis illa tibique dares, sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor, admonitu melior fit tamen illa tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 115)
redditur illa quidem grandi cum faenore nobis, nec te, si cupiat, laedere rumor habet, sed tamen hoc factis adiunge prioribus unum, pro nostris ut sis ambitiosa malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 137)
namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis in nullum mea mens grande vacavit opus, nec satis hoc fuerat, stulto quoque carmine feci, Artibus ut posses non rudis esse meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 312)
mens tua sublimis supra genus eminet ipsum, grandius ingenio nec tibi nomen inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 332)
res quoque tanta fuit, quantae subsistere summo Aeneadum vati grande fuisset onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 445)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
sed praestandus amor, res non operosa volenti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1029)
vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas, Idibus alba Iovi grandior agna cadit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권28)
"disce metu posito, vates operose dierum, quod petis, et voces percipe mente meas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권50)
traxerat aversos Cacus in antra ferox, Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae, non leve finitimis hospitibusque malum, dira viro facies, vires pro corpore, corpus grande:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권314)
"iuvat hac quoque parte morari, hoc solam ne se posse Minerva putet, disce, Latinorum vates operose dierum, quod petis, et memori pectore dicta nota."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권89)
"quae precor eveniant, et nos faciemus ad annum pastorum dominae grandia liba Pali."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권520)
"qui petis auxilium, non grandia divide mecum praemia, de lacubus proxima musta tuis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권604)
tunc repetam, nunc me grandius urget opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권645)

SEARCH

MENU NAVIGATION