라틴어 문장 검색

itaque a paribus initiis coepta res eundem exitum habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 328:1)
oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta urbs est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 351:1)
apparatum omnem tormentorum machinarumque travectum ab Ambraciae oppugnatione habebat, et opera quae facienda erant impigre milites perfecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 351:2)
fuga inde caedesque suis ipsos impedientibus angustiis fieri coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 509:2)
oppugnatio necessaria munitorum castellorum, laboriosa simul periculosaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 7:3)
tum coquus, vilissimum antiquis mancipium et aestimatione et usu, in pretio esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 70:1)
initia erant quae primo paucis tradita sunt deinde vulgari coepta sunt per viros mulieresque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 87:1)
contione dimissa terror magnus urbe tota fuit, nec moenibus se tantum urbis aut finibus Romanis continuit, sed passim per totam Italiam, litteris hospitum de senatus consulto et contione et edicto consulum acceptis, trepidari coeptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 185:1)
inde abducto eo in curiam et senatu vocato consultari coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 586:1)
itaque si mori oportet, taceamus, precati tantum deos ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec per meum latus tu petaris:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 102:1)
postremo prodigii loco ea clades haberi coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 438:3)
dissipati procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari quid agerent coeptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 666:1)
et simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri coeptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 29:2)
sub Histrici finem belli apud Ligures concilia de bello haberi coepta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 131:1)
Claudi orsique bellum sunt ab repentina oppugnatione castrorum Romanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 311:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION