라틴어 문장 검색

ut vero penitus in eam ipsam totius huius vel studi vel artifici vel facultatis disputationem paene intimam veniretis, vix optandum nobis videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 96:3)
Tum Sulpicius 'o diem, Cotta, nobis' inquit 'optatum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 136:1)
Tum Catulus 'etsi,' inquit 'Antoni, minime impediendus est interpellatione iste cursus orationis tuae, patiere tamen mihique ignosces;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 39:1)
Carneadi vero vis incredibilis illa dicendi et varietas perquam esset optanda nobis, qui nullam umquam in illis suis disputationibus rem defendit quam non probarit, nullam oppugnavit quam non everterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 161:1)
Atque illud optandum est oratori, ut aliquam permotionem animorum sua sponte ipsi adferant ad causam iudices ad id, quod utilitas oratoris feret, accommodatam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 186:1)
Ut tu illud initio, quod tibi unum ad ignoscendum homines dabant, tenuisti, te pro homine pernecessario, quaestore tuo, dicere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 202:6)
Ecce autem, cum te nihil aliud profecisse arbitrarer, nisi ut homines tibi civem improbum defendenti ignoscendum propter necessitudinem arbitrarentur, serpere occulte coepisti, nihil dum aliis suspicantibus, me vero iam pertimescente, ut illam non Norbani seditionem, sed populi Romani iracundiam neque eam iniustam, sed meritam ac debitam fuisse defenderes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 203:1)
Saepe etiam salse, quae fieri non possunt, optantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:1)
Perspicuum est igitur alia esse in homine optanda, alia laudanda:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 342:1)
Sed mihi ignoscetis profecto, si modo, quae causa me nunc ad hanc insolitam mihi loquacitatem impulerit, acceperitis.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 361:5)
'Nos vero,' inquit Catulus 'etenim pro me hoc et pro meo fratre respondeo, non modo tibi ignoscimus, sed te diligimus magnamque tibi habemus gratiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 362:1)
Sed tamen quidnam est [id] quod dixisti fore, ut tibi ignosceremus, si cognossemus, quae te causa in sermonem impulisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 363:2)
quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 142:4)
sed poetae non ignoscit, nobis concedit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 198:2)
quae primum est optanda nobis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 224:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION