라틴어 문장 검색

Meges se quoque multa tentasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 16:5)
dein si id nihil prodest, quod et in veteri cicatrice, et ubi nervi laesi sunt, evenire consuevit, videre oportet, nervine id vitium, an cutis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXII De digitis cohaerentibus, et curvatis. 1:6)
optatusne dies aderit?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:23)
profuerat mansisse virum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:34)
hoc profuit aetas in gremio consumpta tuo lectusque iugalis et ducti totiens inter praesaepia somni?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:45)
natos hoc dedere poenae profuit et misero civem praeponere patri?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:270)
quis vero acerbis horridior Scythis, quis beluarum corde furentior, qui, cum micantem te prope viderit, non optet ultro servitium pati, qui non catenas adripiat libens colloque poscat vincula libero?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:12)
Phalarim tormentaque flammae profuit et Siculi mugitus ferre iuvenci quam tales audire choros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:117)
quem simulacº vidit natus (nam clara nitebat Cynthia), permixto tremuerunt gaudia fletu complexuque fovens, quos non speraverat, artus "O mihi post Alpes nunc primum reddite," dixit, "unde tuis optatus ades?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:144)
optatos renovant eadem mihi culmina coetus, personat et noto Pythia vate domus:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:2)
nil Rhodope, nil vastus Athos, nil profuit Hebrus Odrysiis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:52)
ipsa etiam diffisa brevi Trinacria ponto, si rerum natura sinat, discedere longe optat et Ionium refugo laxare Peloro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:73)
nil nautica prosunt turbatae lamenta rati nec segnibus undae planctibus aut vanis mitescunt flamina votis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:92)
non talis Tyrias sparsisse iuvencus harenas dicitur, optatum quando revexit onus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio armenti3)
Quis tibi tunc per membra tremor quantaeque cadebant ubertim lacrimae, cum saeva vocantibus arma iam lituis madido respectans lumina vultu optares reducem galeaeque inserta minaci oscula cristati raperes festina mariti!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae104)

SEARCH

MENU NAVIGATION