라틴어 문장 검색

nunc si in aedem ad cenam veneris atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit (adposita cena sit, popularem quam vocant), si illi congestae sint epulae a cluentibus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4112)
si quid tibi placeat quod illi congestum siet, edisne an incenatus cum opulento accubes?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4113)
di divites sunt, deos decent opulentiae et factiones, verum nos homunculi, satillum animai qui quom extemplo emisimus, aequo mendicus atque ille opulentissimus censetur censu ad Acheruntem mortuos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4130)
velut hic agrestis est adulescens, qui hic habet, nimis pol mortalis lepidus nimisque probus dator.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 134)
ita est agrestis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 138)
Homines vetere more ut ferae in silvis et speluncis et nemoribus nascebantur ciboque agresti vescendo vitam exigebant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장1)
cum ergo haec ita fuerint primo constituta et natura non solum sensibus ornavisset gentes quemadmodum reliqua animalia, sed etiam cogitationibus et consiliis armavisset mentes et subiecisset cetera animalia sub potestate, tunc vero ex fabricationibus aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et disciplinas, e fera agrestique vita ad mansuetam perduxerunt humanitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장25)
satyricae vero ornantur arboribus, speluncis, montibus reliquisque agrestibus rebus in topeodis speciem deformati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장36)
inde Horatius ait et qua pauper aquae Daunus agrestium regnavit populorum pro 'agrestibus populis'. ita et hic 'iustitiae' 'laborum' genetivum pro ablativo posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1262)
'laetor' autem 'malorum' figura Graeca est, sicut Horatius agrestium regnavit populorum pro 'agrestibus populis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2803)
armat agrestes ne ei formidinem iniciat, agrestes esse commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 122)
agrestisque manus armat sparus bene 'agrestis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6821)
animos agrestes plus est, quam si 'agrestium' diceret 'animos'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4821)

SEARCH

MENU NAVIGATION