라틴어 문장 검색

"quin ipsos etiam philosophos, vel si qui alii artium repertores in memorias exierunt, priusquam sollertia mentis parerent nominis claritatem, habitos esse plebeios, indoctos, seminudos:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:13)
"Nisi forte iam Iuppiter senuit et partus in Iunone defecit et Minerva canuit antequam peperit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:23)
"sunt quae in ipsis visceribus medicaminibus epotis originem futuri hominis extinguant et parricidium faciant, antequam pariant."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 30장 1:5)
moveor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, nemo umquam erit, ut confirmare possum, nemo certe fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 13:2)
cum his enim amicitiam natura ipsa peperit, sed ea non satis habet firmitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:5)
non enim tam utilitas parta per amicum quam amici amor ipse delectat, tumque illud fit, quod ab amico est profectum, iucundum, si cum studio est profectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 65:2)
obsequium amicos, veritas odium parit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:2)
sed nec illa exstincta sunt alunturque potius et augentur cogitatione et memoria mea, et, si illis plane orbatus essem, magnum tamen affert mihi aetas ipsa solacium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 131:3)
etenim si viveret Q. Hortensius, cetera fortasse desi- deraret una cum reliquis bonis et fortibus civibus, hunc autem aut praeter ceteros aut cum paucis sustineret dolorem, cum forum populi Romani, quod fuisset quasi theatrum illius ingeni, voce erudita et Romanis Graecisque auribus digna spoliatum atque orbatum videret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 1:1)
Hoc vero sine ulla dubitatione con- firmaverim, sive illa arte pariatur aliqua sive exercitatione quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 6장 4:3)
Ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 25:3)
Quodsi ea mihi maxime inpenderet tamen hoc animo fui semper, ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 29:6)
Mihi si haec condicio consulatus data est, ut omnis acerbitates, omnis dolores cruciatusque perferrem, feram non solum fortiter, verum etiam lubenter, dum modo meis laboribus vobis populoque Romano dignitas salusque pariatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 1:3)
quis autem vel eum iure reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae consequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo voluptas nulla pariatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 42:4)
quibus rebus intellegitur nec timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia dolorem pariant, has optari, quia voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 64:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION