라틴어 문장 검색

Ut defuncto Tuda, Uilfrid in Gallia, Ceadda apud Occidentales Saxones, in prouinciam Nordanhymbrorum sint ordinati episcopi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.1)
Non enim erat tunc ullus, excepto illo Uine, in tota Brittania canonice ordinatus episcopus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII. 1:1)
At ille misit eum ordinandum ad Agilberectum, de quo supra diximus, qui, relicta Brittania, Parisiacae ciuitatis factus erat episcopus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.3)
Quo adhuc in transmarinis partibus propter ordinationem demorante, imitatus industriam filii rex Osuiu misit Cantiam uirum sanctum, modestum moribus, scripturarum lectione sufficienter instructum, et ea, quae in scripturis agenda didicerat, operibus solerter exsequentem, qui Eburacensis ecclesiae ordinaretur episcopus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVIII.5)
Ut Uighard presbyter ordinandus in archiepiscopum Romam de Brittania sit missus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX.1)
HIS temporibus reges Anglorum nobilissimi, Osuiu prouinciae Nordanhymbrorum, et Ecgberct Cantuariorum, habito inter se consilio, quid de statu ecclesiae Anglorum esset agendum, intellexerat enim ueraciter Osuiu, quamuis educatus a Scottis, quia Romana esset catholica et apostolica ecclesia, adsumserunt cum electione et consensu sanctae ecclesiae gentis Anglorum, uirum bonum et aptum episcopatu, presbyterum nomine Uighardum, de clero Deusdedit episcopi, et hunc antistitem ordinandum Romam miserunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX.3)
quatinus accepto ipse gradu archiepiscopatus, catholicos per omnem Brittaniam ecclesiis Anglorum ordinare posset antistites.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX.4)
Tunc cessante non pauco tempore episcopatu, missus est Romam ab ipso simul et a rege Nordanhymbrorum Osuio, ut in praecedente libro paucis diximus, Uighard presbyter, uir in ecclesiasticis disciplinis doctissimus, de genere Anglorum, petentibus hunc ecclesiae Anglorum archiepiscopum ordinari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 1:3)
sed illo ibidem defuncto, Theodorus archiepiscopus ordinatus, et cum Hadriano abbate sit Brittaniam missus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I.2)
qui petens indutias, si forte alium, qui episcopus ordinaretur, ex tempore posset inuenire.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:8)
Hunc offerens Hadrianus pontifici, ut episcopus ordinaretur, obtinuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:10)
Qui subdiaconus ordinatus IIII exspectauit menses, donec illi coma cresceret, quo in coronam tondi posset;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:13)
Qui ordinatus est a Uitaliano papa anno dominicae incarnationis DCLXVIII, sub die VII.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 2:15)
Itaque Theodorus perlustrans uniuersa, ordinabat locis oportunis episcopos, et ea, quae minus perfecta repperit, his quoque iuuantibus corrigebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II. 1:6)
et quoniam ante Theodorum rediit, ipse etiam in Cantia presbyteros et diaconos, usquedum archiepiscopus ad sedem suam perueniret, ordinabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II. 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION