라틴어 문장 검색

postero quoque die in tam cava valle opperiri Popilium ac relictas cum eo copias necesse fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 61:1)
terret et sonitus et altitudo per mediam vallem fluentis Penei amnis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 73:2)
unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum in Condylo, castello inexpugnabili, tertium circa Lapathunta, quem Characa appellant, quartum viae ipsi, qua et media et angustissima valles est, impositum, quam vel decem armatis tueri facile est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 75:1)
fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 102:1)
* * ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 15)
sin autem non longa erit circumitio, circumductionibus, sin autem valles erunt perpetuae, in declinato loco cursus dirigentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장28)
Quodsi non venter in vallibus factus fuerit nec substructum ad libram factum, sed geniculus erit, erumpet et dissolvet fistularum commissuras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장31)
sed ea castella neque in decursu neque in ventris planitia neque in expressionibus neque omnino in vallibus, sed in perpetua aequalitate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장35)
Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth et vallis Benennom sed vallis Interfectionis; et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus.
(불가타 성경, 예레미야서, 7장32)
mediaque in valle theatri media in valle erat circus theatri, id est spatium spectaculi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2881)
Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam vallis montium pertinget usque ad Iasol; et fugietis, sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Iudae, et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장5)
obscuris primam sub vallibus urbem nos in obscuris vallibus positi vidimus primam urbem, hoc est primam partem urbis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2421)
valles metri necessitate conpellimur ut 'vallis' dicamus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5221)
di- cit autem grues de vallibus fugere, non pluviam de vallibus sur- gere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3752)
Populi, populi in valle Decisionis, quia iuxta est dies Domini in valle Decisionis.
(불가타 성경, 요엘서, 4장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION