라틴어 문장 검색

idque si in potione non accepit, in pane adiciendum est, quo facilius fallat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 20:3)
Idem praestat puluis ex contritis aridi myrti uel rubi foliis, aut ex austeris et boni uini arida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 2:4)
Si uerendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est, adiecta polenta, si modo is aeger parum cibi adsumit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 4:1)
Vinum quoque utile est austerum, sed quam tenuissimum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:2)
Ergo uini quoque, sed austeri, necessarius usus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 6:5)
Cibis uero opus est copiosis, uariis, boni suci, quique etiam [si] minus facile corrumpantur, uino austero.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 7:3)
Vinum adsumi debet leue, austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 11:6)
omisso Graeco uino bibere integrum austerum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 4:4)
At si aeque tenuis quarto die pituita est, uel nares aeque clausae uidentur, adsumendum est uinum Aminaeum austerum, dein rursus biduo aqua;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 4:3)
tertio die panis non tam multum ex parte interiore qum pisciculo uel leui carne sumere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 8:3)
Celerius tamen etiam panis mandendus quam uinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus differendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 6:6)
Praeter haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est, interdum uino tenui, austero, nonnumquam uomitu.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 4:3)
primoque adsumptus panis aridus, deinde aliquis cibus lenis.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 2:5)
At si sicca tussis est, cum uehementissime urget, adiuuat uini austeri cyathus adsumptus, dum ne amplius id interposito tempore aliquo quam ter aut quater fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 3:1)
At si abest febris, uel elota halica uel panis ex aqua frigida et molle quoque ouum dari potest, potui uel idem, quod supra scriptum est, uel uinum dulce uel aqua frigida:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION