라틴어 문장 검색

mone, si increbruit aura,cautus uti velet carum caput;
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장65)
SAEPE a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de eius miraculo rei, quae in nostram aetatem inciderat, non tacerem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 1:1)
Cumque ego id verecunde et vere, ut nunc experior, negarem meque adsequi posse diffiderem, sive quia omnis humanus sermo inferior esset laude caelesti, sive quia otium quasi quaedam ingenii robigo parvulam licet facultatem pristini sic-casset eloquii, tu e contrario adserebas in Dei rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum, neque eum posse verba deficere, qui credidisset in verbo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 1:2)
Quotiensque carissimos mihi vultus notae manus referunt inpressa vestigia, totiens aut ego hic non sum aut vos hic estis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 2:3)
Verum tu quasi parvulus delicatus contemptum rogantis per blandimenta fovisti et ego incautus, quid tunc agerem, nesciebam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:3)
Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis vola!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:18)
Nolo, frater carissime, examinato pondere delictorum minora arbitreris idolatriae crimina esse, quae diximus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:1)
"Dum enim tu, ignavus negotiator, denarium tenes, alterius locum, qui pecuniam dupli-care poterat, occupasti."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:30)
Delicatus es, carissime, si et hic vis gaudere cum saeculo et postea regnare cum Christo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:27)
"Dominus auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi caro."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:14)
"beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:24)
"Iob Deo carus et testimonio ipsius inmaculatus et simplex, audi, quid de diabolo suspicetur:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:11)
Quo parvulos, quos propheta conploret dicens:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:27)
"Parvuli postulaverunt panem, et, qui frangeret eis, non erat?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:29)
Neque enim aureum vas et argenteum tam carum Deo fuit, quam templum corporis virginalis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION