라틴어 문장 검색

proximum bello quod erat, in latrocinium versi alios in hospitiis, alios vagos per hiberna milites ad varios commeantes usus excipiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 358:1)
tum Quinctius legatos ad quaerendum de latrociniis per civitates mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 362:1)
Boi, ut est gens minime ad morae taedium ferendum patiens, in castella sua vicosque passim dilapsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 446:1)
itaque vos rogamus, Romani, ut et ab Nabide Argos reciperetis et ita res Graeciae constituatis ut ab latrocinio quoque Aetolorum satis pacata haec relinquatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 274:2)
ii et caedem ingentem ediderunt et passim fuga plerosque armis exuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 328:4)
Ligures multitudine freti et in aciem exibant, parati de summa rerum decernere, et abundantes militum numero passim multas manus per extrema finium ad praedandum mittebant, et, cum coacta vis magna pecorum praedaeque esset, paratum erat praesidium, per quod in castella eorum vicosque ageretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 29:1)
postquam terga dabant et in fugam passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionarii equites immissi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 51:3)
in agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 236:2)
ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt ut vix quarta pars de toto exercitu evaserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 349:2)
repente Menippus palatos passim adgressus cecidit, ad quinquaginta vivos cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 600:1)
tumulus est in unum ossibus quae passim strata erant coacervatis factus, qui nullam gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 97:1)
haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci eius castris positis munitionibus insuper saltum impediebat et, cum duplici vallo fossaque et muro etiam, qua res postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum permunisset omnia,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 194:1)
messenii sine responso dimissis legatis moverant bellum, trepidique rerum suarum, cum iam ager effuso exercitu passim ureretur castraque prope urbem poni viderent, legatos Chalcidem ad T. Quinctium, auctorem libertatis, miserunt, qui nuntiarent Messenios Romanis, non Achaeis et aperire portas et dedere urbem paratos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 358:1)
et iam classes quoque undique concurrerant, et passim permixtis navibus pugnabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 500:1)
infestum id latrocinio Lacedaemonius Hybristas cum iuventute Cephallanum faciebat, clausumque iam mare commeatibus Italicis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 154:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION