라틴어 문장 검색

sed cave, amabo, quicquam quod ad meum commodum attineat, nisi maximo tuo commodo et maxima tua facultate, mi frater, cogitaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 9 5:2)
Philone autem vivo patrocinium Academiae non defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:2)
eo quidem expedito soluto libero nulla re inplicato, vides profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:2)
videamus nunc ecquae facultas suscipiendi malefici fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 1:2)
age nunc ceteras quoque facultates consideremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 2:1)
permulta sunt quae dici possunt qua re intellegatur summam tibi facultatem fuisse malefici suscipiendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 3:9)
Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum sed etiam necessitas fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 1:10)
verum ita se res habet, ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum adversario gratiosissimo contendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 2:2)
cum praesertim Q. Hortensius qui in hoc iudicio partis accusatoris obtinet contra me sit dicturus, cui summam copiam facultatemque dicendi natura largita est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 3:2)
Romae sibi nummorum facultatem esse, quam, si saperet, communem existimaret pro fraterna illa necessitudine et pro ipsius adfinitate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:4)
Naevi, non opibus, non facultate contendit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 3:2)
sed unius cuiusque temporis, valetudinis, facultatis ad agendum ducta ratio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 6:3)
aliqua facultas agendi, aliqua dicendi consuetudo, aliqua in foro, iudiciis, legibus aut ratio aut exercitatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 2:6)
iam hoc considerate, cuius modi accusatores in tanto iudicio simus habituri, cum et ipse alienus ex ea facultate, si quam habet, aliquantum detracturus sit, et Caecilius tum denique se aliquid futurum putet, si alienus minus vehemens fuerit et sibi primas in dicendo partis concesserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장 2:1)
nemo mirabatur in Africano illo, quod in me nunc, homine parvis opibus ac facultatibus praedito, simulant sese mirari, cum moleste ferunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION