라틴어 문장 검색

Avaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia amisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 38:6)
Sine hoste patimur hostilia, et cladis causas, si alia deficiunt, nimia sibi felicitas invenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:7)
Quota quaeque felicitatem civitas pertulit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 7:4)
Timagenes felicitati urbis inimicus aiebat Romae sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret meliora surrectura quam arsissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 13:4)
hoc quomodo manente paupertate fieri potest ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 6:2)
Deinde istud, quod dicis, iam perfecti viri est ac summam consecuti felicitatis humanae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 50:1)
Mittit enim nos ad longinqua bona et incerta et errantia, cum possimus felicitatem domo promere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 53:4)
Tunc adpetita formidant et quae illos graves aliis reddit, gravior ipsis felicitas incubat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 74:1)
In supervacuum praecepta iactavimus, nisi illud praecesserit, qualem de quacumque re habere debeamus opinionem, de paupertate de divitiis, de gloria de ignominia, de patria de exilio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 54:2)
Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:1)
" ideo non prodest latere peccantibus, quia latendi etiam si felicitatem habent, fiduciam non habent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 13:3)
Seneca Lucilio suo salutem Numquam credideris felicem quemquam ex felicitate suspensum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 981)
eadem intemperantia fingit sibi perpetuam felicitatem suam, fingit crescere debere quaecumque contigerunt, non tantum durare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 8:4)
Tubero paupertatem et se dignam et Capitolio iudicavit, cum fictilibus in publica cena usus ostendit debere iis hominem esse contentum, quibus di etiamnunc uterentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 13:3)
Pecunia quoque circa paupertatem plurimum morae habet, dum ex illa erepat haeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION