라틴어 문장 검색

nam ab eo Myrtoum dicitur pelagus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 78)
vela traham et t. f. a. p. illam allegoriam respicit, qua est usus in primo "ades et primi lege litoris oram", item "pelagoque volans da vela patenti".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1171)
est in carpathio neptuni g. v. c. p. Carpathos insula est contra Aegyptum, a qua vicinum pelagus Carpathium appellatum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3865)
molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae, sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:3)
praeceps quaedam et cum idcirco obscura quia peracuta, tum rapida et celeritate caecata oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:5)
Hic quis potest esse, Quirites, tam aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus, qui neget haec omnia, quae videmus, praecipueque hanc urbem deorum immortalium nutu ac potestate administrari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 21:1)
ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque quodam modo ut nostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 92:8)
prae se undas volvit, vertices vi suscitat, ruit prolapsa, pelagus respergit reflat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:3)
Mihi quidem, Quinte frater, et eorum casus, de quibus ante dixi, et ea, quae nosmet ipsi ob amorem in rem publicam incredibilem et singularem pertulimus ac sensimus, cogitanti sententia saepe tua vera ac sapiens videri solet, qui propter tot tantos tam praecipitisque casus clarissimorum hominum atque optimorum virorum me semper ab omni contentione ac dimicatione [animi] revocasti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 13:1)
inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbum occaecat nigror, flamma inter nubis coruscat, caelum tonitru contremit, grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit, undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines, fervit aestu pelagus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 157:3)
His autem de rebus sol me ille admonuit, ut brevior essem, qui ipse iam praecipitans me quoque haec praecipitem paene evolvere coegit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 209:1)
nullum est enim genus illarum rerum publicarum, quod non habeat iter ad finitimum quoddam malum praeceps ac lubricum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 73:3)
Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli, Quae magnum ad columen flammato ardore volabat, Praecipitis caeli partis obitusque petessens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 29:2)
quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli, quae magnum ad columen flammato ardore volabat, praecipitis caeli partis obitusque petessens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 29:2)
progressum praecipitem, inconstantem reditum videt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION