라틴어 문장 검색

Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, Europa atque Asia pulsus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 24:7)
"Bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis, Laomedontiadae, bellumne inferre paratis, et patrio Harpyias insontis pellere regno?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:29)
"Non laudis amor, nec gloria cessit pulsa metu;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:6)
consilio hanc omnes animisque volentibus urbem, adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam extremo veniens Sol aspiciebat Olympo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:3)
Teucros in regna vocari, stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:4)
Ibant aequati numero regemque canebant, ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni, cum sese e pastu referunt et longa canoros dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe pulsa palus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 31:4)
nos si pellant, nihil afore credunt, quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:12)
arma inter nubem caeli regione serena per sudum rutilare vident et pulsa tonare.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:4)
Nec curant caeco contendere Marte amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo missilibus certant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:10)
Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni aggere moerorum sublimem gloria tollit, et Capys:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 5:11)
Haud tamen audaci Turno fiducia cessit litora praecipere et venientis pellere terra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 13:1)
Si bellum finire manu, si pellere Teucros apparat, his mecum decuit concurrere telis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 4:12)
Illa etiam in tergum, siquando pulsa recessit, spicula converso fugientia dirigit arcu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 24:3)
Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon fertur equo variisque instigat vocibus alas, nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:3)
Non exuvias pulsaeve tropaeum virginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem facta ferent):
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 28:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION