라틴어 문장 검색

Haec eum clementia ad salutem securitatemque perduxit;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 63:8)
Non potest habere quisquam bonae ac fidae voluntatis ministros, quibus in tormentis ut eculeo et ferramentis ad mortem paratis utitur, quibus non aliter quam bestiis homines obiectat, omnibus reis aerumnosior ac sollicitior, ut qui homines deosque testes facinorum ac vindices timeat, eo perductus, ut non liceat illi mutare mores.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 80:1)
nam id quidem si profiteri possem, non tantum negarem miserum esse me, sed omnium fortunatissimum et in vicinum deo perductum prae- dicarem.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 21:3)
Transibo exempla vulgaria, quae etiam si minora, tamen innumera sunt, ad fastus te et annales perducam publicos.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 83:7)
In hoc te perduc, ut illas cum videris, admonearis filii, non doloris !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 91:5)
Excussa iam antiqua credulitate et saeculo ad summam perducto sollertiam cum ambitu congressus, multiformi malo, et cum potentiae immensa cupiditate, quam totus orbis in tres divisus satiare non poterat, adversus vitia civitatis degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et cadentem rem publicam, quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec abstractus comitem se diu sustentatae ruinae dedit simulque exstincta sunt quae nefas erat dividi;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:2)
nam et in summum perducta incrementi non habent locum et nihil eripit fortuna nisi quod dedit ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 22:4)
" Atqui nihil est tam difficile et arduum quod non humana mens vincat et in familiaritatem perducat adsidua meditatio, nullique sunt tam feri et sui iuris adfectus, ut non disciplina perdomentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 66:2)
Alios morbus aut iniuria corporum in hoc perduxit, alios labor aut continua pervigilia noctesque sollicitae et desideria amoresque;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 102:2)
Quaedam interpretatio eo perducit, ut videantur iniuriae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 67:6)
Omnes sensus perducendi sunt ad firmitatem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 207:1)
deinde sena per diem, sena per noctem signa perducens nullam non partem sui explicuit, ut per haec, quae optulerat oculis eius, cupiditatem faceret etiam ceterorum.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 28:4)
Quis negat illam debere profectus suos in opere temptare, nec tantum quid faciendum sit cogitare, sed etiam aliquando manum exercere et ea, quae meditata sunt, ad verum perducere ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 36:1)
Nihil miserum est quod in naturam consuetudo perduxit;
(세네카, De Providentia, book 1 51:2)
Eo iam perductus erat, ut omnem spem ultimorum alimentorum in ea sola domo poneret, in qua habebat abdicatum et inimicum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.13)

SEARCH

MENU NAVIGATION