라틴어 문장 검색

ceterum ut tibi curae est sentire cives tuos quanto per te onere leventur, sic mihi laborandum est ne quae tum pepigerunt hodie subtracta ex condicionibus pacis praemia perfidiae habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 415:1)
Scipio Hispanias et recentia in Africa proelia et confessionem hostium, quod neque non petere pacem propter metum neque manere in ea prae insita animis perfidia potuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 430:1)
sed aliquanto minore cum misericordia ab recenti memoria perfidiae auditi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 487:3)
postero die revocatis legatis et cum multa castigatione perfidiae monitis ut tot cladibus edocti tandem deos et ius iurandum esse crederent, condiciones pacis dictae, ut liberi legibus suis viverent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 491:1)
cum flecti misericordia patres appareret, senatorum unum infestum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt per quos deos foedus icturi essent, cum eos per quos ante ictum esset fefellissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 573:1)
regem ipsum suspectum habebant pro eius crudelitate perfidiaque, neque ex iis, quae tum ad tempus faceret, aestimantes graviorem post bellum dominum futurum cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 231:2)
non tamen inquit, T. Quincti, par perfidiae praemium est, si fraude agatur, Philippus et Phaeneas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 419:1)
invectusque graviter in perfidiam eorum, Argos tamen se iis redditurum dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 449:1)
ne ullus modus sumptibus, ne luxuriae sit.'
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 33:2)
saepe me querentem de feminarum, saepe de virorum nec de privatorum modo sed etiam magistratuum sumptibus audistis, diversisque duobus vitiis, avaritia et luxuria, civitatem laborare, quae pestes omnia magna imperia everterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 35:1)
nondum lex Oppia ad coercendam luxuriam muliebrem lata erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 40:2)
nulla erat luxuria quae coerceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 41:2)
et hominem improbum non accusari tutius est quam absolvi, et luxuria non mota tolerabilior esset quam erit nunc, ipsis vinculis, sicut ferae bestiae, irritata, deinde emissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 53:2)
nam et legem ullam omnino abrogari est indignatus, et eam praecipue legem quae luxuriae muliebris coercendae causa lata esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 70:3)
et illa communis pro legibus visa consularis oratio est, et haec adversus luxuriam severissimis moribus conveniebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION