라틴어 문장 검색

Hoc fortuna loco tantae duo nomina famae Composuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:44)
Talia iactantes, discussa nocte serenus Oppressit cum sole dies, fessumque tumentes Composuit pelagus, ventis patientibus, undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:74)
Ipse ego, privatae cupidus me reddere vitae, Plebeiaque toga modicum componere civem, Omnia dum vobis liceant, nihil esse recuso.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:27)
Membraque dispersi pelago componere Magni?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:26)
O quibus una salus placuit mea castra secutis Indomita cervice mori, componite mentes Ad magnum virtutis opus summosque labores.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:31)
verna, Hoc quod transtiberinus ambulator, Qui pallentia sulphurata fractis Permutat vitreis, quod otiosae Vendit qui madidum cicer coronae, Quod custos dominusque viperarum, Quod viles pueri salariorum, Quod fumantia qui tomacla raucus Circumfert tepidis cocus popinis, Quod non optimus urbicus poeta, Quod de Gadibus improbus magister, Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLI4)
Declamas belle, causas agis, Attice, belle, Historias bellas, carmina bella facis, Componis belle mimos, epigrammata belle, Bellus grammaticus, bellus es astrologus, Et belle cantas et saltas, Attice, belle, Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, VII1)
Virus ut hoc alio fallax permutet odore, Deposita quotiens balnea veste petit, Psilothro viret aut acida latet oblita creta Aut tegitur pingui terque quaterque faba.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIII2)
Permutatur onus stipataque tollitur alte Grandis in angusta sarcina sandapila.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXV7)
Aestuet ut nostro madidus conviva ministro, Quem permutatum nec Ganymede velis;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII4)
nam Aeneam ad Italiam venisse manifestum est, Venerem vero locutam cum Iove missumve Mercurium constat esse conpositum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr43)
nam conpone hoc verbum, et invenitur activum, facit enim debello debellor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1048)
postea tabulata conponere coeperunt in modum parietis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1647)
timentem enim, ne piaculum incurreret, si cum solis occasum nudo capite, id est sine apice inveniretur, ita loquentem fecit et vacet annales nostrorum audire laborum, ante diem clauso componet Vesper Olympo;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3059)
Lucanus namque ideo in numero poetarum esse non meruit, quia videtur historiam composuisse, non poema.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3827)

SEARCH

MENU NAVIGATION