라틴어 문장 검색

hoc cum appareret non sine magna multorum consensione esse factum, quae non ad privatam, sed ad publicam rem pertineret, magnus multitudini timor est iniectus, ne qua repentina vis in civitate exsisteret, quae libertatem opprimeret populi.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:1)
aspergebatur etiam infamia, quod in domo sua facere mysteria dicebatur (quod nefas erat more Atheniensium) idque non ad religionem, sed ad coniurationem pertinere existimabatur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 6:1)
neminem iacentem veste spoliavit, nil attigit nisi arma, quorum indigebat, quaeque ad victum pertinebant.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 6:3)
cum autem exprimere imaginem consuetudinis atque vitae velimus Epaminondae, nihil videmur debere praetermittere, quod pertineat ad eam declarandam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:1)
illam enim ad athletarum usum, hanc ad belli existimabat [utilitatem] pertinere.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 4:2)
at Eumenes soluta epistula nihil in ea repperit nisi quae ad irridendum eum pertinerent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 3:1)
quibus quoniam, ut spero, satisfeci, me nihil reliqui fecisse, quod ad sanandum me pertineret, reliquum est ut egomet mihi consulam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 21장 5:2)
quorum ut quam maxima expectatio esset, ea quae ad epulum pertinerent, quamuis macellaris ablocata, etiam domesticatim apparabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 2:4)
annumque ad cursum solis accommodauit, ut trecentorum sexaginta quinque dierum esset et intercalario mense sublato unus dies quarto quoque anno intercalaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 1:2)
de qua prius quam dicam, ea quae ad formam et habitum et cultum et mores, nec minus quae ad ciuilia et bellica eius studia pertineant, non alienum erit summatim exponere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 44장 4:2)
ne quod autem maleficium negotiumue inpunitate uel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris ludis occupabantur, actui rerum accommodauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 2:4)
sed in redeundo adgrauata ualitudine tandem Nolae succubuit reuocatumque ex itinere Tiberium diu secreto sermone detinuit neque post ulli maiori negotio animum accommodauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 5:3)
commentarios ad matris fratrumque suorum causas pertinentis, ne cui postmodum delatori aut testi maneret ullus metus, conuectos in forum, et ante clare obtestatus deos neque legisse neque attigisse quicquam, concremauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 4:3)
deinde, ut ingratorum in principem testamenta ad fiscum pertinerent, ac ne impune esset studiosis iuris, qui scripsissent uel dictassent ea;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 32장 2:2)
'uiuat sane,' ait, 'quando id ad nos nihil pertinet.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION