라틴어 문장 검색

Predictus vero Guntharius archiepiscopus Agrippinae et Thietgaudus Treverensis archiepiscopus eodem anno iussu Nicolai pape Romam petierunt ob adulterium Lotharii regis, quod pridem commiserat, eo quod ei in hoc cum suis suffraganeis iniusta occasione contra religionem Christianitatis consenserunt, plurimas secum deferentes sententias quasi canonica auctoritate conpositas.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:15)
Iterum atque iterum Guntarius et Thietgaudus Romam petierunt, succedente Adriano in locum regiminis, si aliquomodo possent adipisci gradum pristinum, sed non potuerunt, quia durum est contra stimulum calcitrare.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:13)
Ibique rationabiliter cunctis dispositis, venit ad regem quidam clericus orbus, filius Karoli fratris sui, regis Galliae, quem ipse pater luminibus privari iussit et postea in monasterium retrudi, promittens inferre peiora, presidium petens.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:10)
Grus promissa petit de faucibus osse reuulso.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et grue 10:3)
preponit tuta timendis, Et quia summa timet, tucius ima petit.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:26)
Est prope, festina, matrem pete, munera matris Lac bibe.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:4)
ecce lupus mouet hostia, uoce capellam Exprimit, ut pateant hostia clausa petit.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et edo 32:4)
Vnde petis uitam, rapitur tibi uita.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:24)
hic petit, illa negat.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 41:3)
Hunc leo presentit, petit hunc.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:20)
Tondet equs pratum, petit hunc leo.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:1)
antra petit, hic necat ense lupum.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:17)
Vir metuens furi furem, suspendia furis Visit, sed uiduam tactus amore petit.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:11)
Dum fora festinus lucro petit, instat asello Institor et pressum pondere fuste premit.
(ANONYMUS NEVELETI, De institore et asino 61:1)
Et rapit ense caput et opes petit et scrobe funus Celat.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION