라틴어 문장 검색

nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam, id enim est non deerrare , et carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore dixit dulciorem melle profluere , qua certe delectatione nihil fingi maius potest;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 230:1)
ceterum, ut de Homero taceam, quo nullius non artis aut opera perfecta aut certe non dubia vestigia reperiuntur, (ut Eleum Hippiam transeam, qui non liberalium modo disciplinarum prae se scientiam tulit, sed vestem et anulum crepidasque, quae omni manu sua fecerat, usu habuit, atque ita se praeparavit, ne alterius opere egeret,) illusisse tot malis, quot summa senectus habet, credimus Gorgian, qui quaerere de quo quisque vellet iubebat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 268:1)
nam et poesis ab Homero et Vergilio tantum fastigium accepit et eloquentia a Demosthene atque Cicerone.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 273:1)
neque enim, si quis Achillis gloriam bellicis consequi non potest, Aiacis aut Diomedis laudem aspernabitur, nec qui Homeri non fuerunt, Tyrtaei.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 274:1)
magna summa emit servos, unum, qui Homerum teneret, alterum, qui Hesiodum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 6:2)
Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem nivis superveniens iuveniori oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:6)
Homerum intellegas, cum audieris poetam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 17:4)
Paulo ante pictoris imagine utebar.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 20:4)
Nisi forte tibi Homerum philosophum fuisse persuadent, cum his ipsis, quibus colligunt, negent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 5:1)
Demus illis Homerum philosophum fuisse;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 5:5)
Ergo illa discamus, quae Homerum fecere sapientem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 5:7)
Hoc quidem me quaerere, uter maior aetate fuerit, Homerus an Hesiodus, non magis ad rem pertinet quam scire, cum minor Hecuba fuerit quam Helena, quare tam male tulerit aetatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 6:1)
Non enim adducor, ut in numerum liberalium artium pictores recipiam, non magis quam statuarios aut marmorarios aut ceteros luxuriae ministros.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:2)
In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia, quae erant dediscenda, si scires.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 37:5)
Quantum temporis inter Orphea intersit et Homerum, cum fastos non habeam, computabo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 39:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION