라틴어 문장 검색

Postea ingressi sunt, ut etiam aedificiorum figuras, columnarum et fastigiorum eminentes proiecturas imitarentur, patentibus autem locis, uti exhedris, propter amplitudines parietum scaenarum frontes tragico more aut comico seu satyrico designarent, ambulationibus vero propter spatia longitudinis varietatibus topiorum ornarent ab certis locorum proprietatibus imagines exprimentes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장4)
neque enim picturae probari debent, quae non sunt similes veritati, nec, si factae sunt elegantes ab arte, ideo de his statim debet 'recte' iudicari, nisi argumentationis certas rationes habuerint sine offensionibus explicatas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장15)
videamus item nunc, ne Apaturii scaena efficiat et nos Alabandis aut Abderitas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장18)
si ergo, quae non possunt in veritate rationem habere facti, in picturis probaverimus, accedemus et nos his civitatibus, quae propter haec vitia insipientes sunt iudicatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장21)
' Itaque Apaturius contra respondere non est ausus, sed sustulit scaenam et ad rationem veritatis commutatam postea correctam adprobavit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장22)
Quibus rationibus et rebus ad dispositionem firmitates quibusque decoras oporteat fieri picturas, item quas habeant omnes colores in se potestates, ut mihi succurrere potuit, in hoc libro perscripsi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 14장7)
Nec solum id vitium in aedificiis, sed etiam in muneribus, quae a magistratibus foro gladiatorum scaenisque ludorum dantur, quibus nec mora neque expectatio conceditur, sed necessitas finito tempore perficere cogit, id est sedes spectaculorum velorumque inductiones et ea omnia, quae scaenicis moribus per machinationem ad spectationes populo comparantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말11)
Hic pictoris ope splendet pictura coloris Rectorici, sic picturam pictura colorat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:9)
nam primum honoris causa in scaenam redierant ii quos ego honoris causa de scaena decessisse arbitrabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 2:3)
et dicta scaena ἀπο` τῆσ σκιᾶσ. apud antiquos enim theatralis scaena parietem non habuit, sed de frondibus umbracula quaerebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1646)
scaenis agitatus famosus, celebratus tragoediis, qualiter a Graecis in scaena inducitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4717)
ex his trigonis cuius latus fuerit proximum scaenae, ea regione, qua praecidit curvaturam circinationis, ibi finiatur scaenae frons, et ab eo loco per centrum parallelos linea ducatur, quae disiungat proscaenii pulpitum et orchestrae regionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장2)
vel scaena ut versis d. f. apud maiores theatri gradus tantum fuerunt, nam scaena de lignis ad tempus fiebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 241)
Ita tribus centris hac descriptione ampliorem habent orchestram Graeci et scaenam recessiorem minoreque latitudine pulpitum, quod λογεῖον appellant, ideo quod eos tragici et comici actores in scaena peragunt, reliqui autem artifices suas per orchestram praestant actiones;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 7장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION