라틴어 문장 검색

Neque enim esse congruens arbitror, quem augere honoribus cupias, huic pietatis titulis invidere, qui sunt omnibus honoribus pulchriores.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 2:2)
Cum sis pietatis exemplum, fratremque optimum et amantissimum tui pari caritate dilexeris, filiamque eius ut tuam diligas, nec tantum amitae ei affectum verum etiam patris amissi repraesentes, non dubito maximo tibi gaudio fore cum cognoveris dignam patre dignam te dignam avo evadere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 1:1)
sed nunc omnia, quae audiit saepe quae dixit, aspernatur expulsisque virtutibus aliis pietatis est totus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 8:2)
Gratulatus sum optimae matri, gratulatus et fratri, qui ex auditorio illo non minorem pietatis gloriam quam ille alter eloquentiae retulit:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 5:1)
demus hoc tuis, demus optimi adulescentis honestissimis precibus, qui pietate mira mira etiam sagacitate patrem quaerit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 5:2)
Gaudeo enim pietate defunctae, honore optimi iuvenis;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 8:2)
'Huic senatus ob fidem pietatemque erga patronos ornamenta praetoria decrevit et sestertium centies quinquagies, cuius honore contentus fuit.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 2:2)
'Huic senatus ob fidem pietatemque erga patronos ornamenta praetoria decrevit et sestertium centies quinquagies, cuius honore contentus fuit.'
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 1:2)
In summa omnia pietate plenissima ac tanto magis inexspectata sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 2:3)
Quo laudabilius testamentum est, quod pietas fides pudor scripsit, in quo denique omnibus affinitatibus pro cuiusque officio gratia relata est, relata et uxori.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 7:2)
qua pietate cum dissimillimo patre vivebat!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 2:5)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Tua quidem pietas, imperator sanctissime, optaverat, ut quam tardissime succederes patri;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 11)
Cum sit ergo finitum, quod spes nostras morabatur, non sine magna fiducia subsigno apud te fidem pro moribus Romani mei, quos et liberalia studia exornant et eximia pietas, quae hanc ipsam matris liberalitatem et statim patris hereditatem et adoptionem a vitrico meruit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 4:1)
Debebo ergo, domine, indulgentiae tuae et pietatis meae celeritatem et status ordinationem, si mihi ob utraque haec dederis commeatum XXX dierum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 6:1)
Statuam poni mihi a te eo quo desideras loco, quamquam eius modi honorum parcissimus tamen patior, ne impedisse cursum erga me pietatis tuae videar.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 94)

SEARCH

MENU NAVIGATION