라틴어 문장 검색

Cum sis pietatis exemplum, fratremque optimum et amantissimum tui pari caritate dilexeris, filiamque eius ut tuam diligas, nec tantum amitae ei affectum verum etiam patris amissi repraesentes, non dubito maximo tibi gaudio fore cum cognoveris dignam patre dignam te dignam avo evadere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 1:1)
sed nunc omnia, quae audiit saepe quae dixit, aspernatur expulsisque virtutibus aliis pietatis est totus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 8:2)
Gratulatus sum optimae matri, gratulatus et fratri, qui ex auditorio illo non minorem pietatis gloriam quam ille alter eloquentiae retulit:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 5:1)
Proinde etiam atque etiam rogo, ut mihi semper eadem simplicitate, quotiens cessare videbor - 'videbor' dico, numquam enim cessabo -, convicium facias, quod et ego intellegam a summo amore proficisci, et tu non meruisse me gaudeas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 5:1)
demus hoc tuis, demus optimi adulescentis honestissimis precibus, qui pietate mira mira etiam sagacitate patrem quaerit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 5:2)
ipse studiosus litteratus etiam disertus, puer simplicitate comitate iuvenis senex gravitate.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 26 1:3)
Sed mihi ut gravitas cognitionum, consilii honor, suavitas simplicitasque convictus, ita locus ipse periucundus fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 14:2)
Noveram simplicitatem eius, noveram comitatem;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 3:2)
Quam me delectat quod, si qua posteris cura nostri, usquequaque narrabitur, qua concordia simplicitate fide vixerimus!
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 2:3)
Gaudeo enim pietate defunctae, honore optimi iuvenis;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 8:2)
'Huic senatus ob fidem pietatemque erga patronos ornamenta praetoria decrevit et sestertium centies quinquagies, cuius honore contentus fuit.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 2:2)
'Huic senatus ob fidem pietatemque erga patronos ornamenta praetoria decrevit et sestertium centies quinquagies, cuius honore contentus fuit.'
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 1:2)
In summa omnia pietate plenissima ac tanto magis inexspectata sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 2:3)
Quo laudabilius testamentum est, quod pietas fides pudor scripsit, in quo denique omnibus affinitatibus pro cuiusque officio gratia relata est, relata et uxori.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 7:2)
qua pietate cum dissimillimo patre vivebat!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION