라틴어 문장 검색

Tutor Treviris comitanti- bus, vitato Mogontiaco, Bingium concessit, fidens loco, quia pontem Navae fluminis abruperat, sed incursu cohortium, quas Sextilius ducebat, et reperto vado proditus fususque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장10)
perrupta legionum castra, fusi equites, medius Mosellae pons, qui ulteriora coloniae adnectit, ab hostibus insessus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장4)
Cerialis turbidis rebus intrepidus et fugientis manu retrahens, intecto corpore promptus inter tela, felici temeritate et fortissimi cuiusque adcursu reciperatum pontem electa manu firmavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장5)
circumsteterat Civilem et alius metus, ne quarta decima legio adiuncta Britannica classe adflictaret Batavos, qua Oceano ambiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장8)
classem ultro Canninefates adgressi sunt maiorque pars navium depressa aut capta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장10)
atque illis Ponti et externorum parum gnaris, Timotheum Atheniensem e gente Eumolpidarum, quem ut antistitem caerimoniarum Eleusine exciverat, quaenam illa superstitio, quod numen, interrogat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장6)
debellatum eo die foret, si Romana classis sequi maturasset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장9)
non tamen ausus oppidum Batavorum armis tueri, raptis quae ferri poterant, ceteris iniecto igni, in insulam concessit, gnarus deesse navis efficiendo ponti, neque exercitum Romanum aliter transmissurum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 19장4)
in- terim Germanorum manus Batavoduri interrumpere inchoatum pontem nitebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 20장5)
ne tum quidem Romana classis pugnae adfuit, et iussum erat, sed obstitit formido et remiges per alia militiae munia dispersi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장9)
aliud agmen turbare classem, inicere vincla, trahere puppis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장6)
causa instruendae classis super insitam genti vanitatem ut eo terrore commeatus Gallia adventantes interciperentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장6)
Cerialis miraculo magis quam metu derexit classem, numero imparem, usu remigum, gu- bernatorum arte, navium magnitudine potiorem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장7)
nec classis aut commeatus aderant, castraque in plano sita vi fluminis differebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장12)
petito conloquio scinditur Nabaliae fluminis pons, in cuius abrupta progressi duces, et Civilis ita coepit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 26장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION