라틴어 문장 검색

In ceteris quaeri debet, non tantum an receperint, sed an dederint, horum in confesso merita sunt, et, quia utile est iuventuti regi, imposuimus illi quasi domesticos magistratus, sub quorum custodia contineretur.
(세네카, 행복론, Liber III 48:2)
" " Puta," inquit, " aliter fieri non posse me magistratum, quam si decem captos cives ex magno captivorum numero redemero ;
(세네카, 행복론, Liber VI 57:3)
at ille abstersit faciem et subridens ait comitanti se magistratui:
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 97:4)
Unum quemlibet annum occupa et ex eo magistratus cita :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 77:4)
Non ideo quicquam inter illos puerosque interesse quis dixerit, quod illis talorum nucumve et aeris minuti avaritia est, his auri argentique et urbium, quod illi inter ipsos magistratus gerunt et praetextam fascesque ac tribunal imitantur, hi eadem in campo foroque et in curia serio ludunt, illi in litoribus harenae congestu simulacra domuum excitant, hi ut magnum aliquid agentes in lapidibus ac parietibus et tectis moliendis occupati tutelae corporum inventa in periculum verterunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 63:1)
Itaque etsi perversa induenda magistratui vestis et convocanda classico contio est, procedam in tribunal non furens nec infestus sed vultu legis et illa sollemnia verba leni magis gravique quam rabida voce concipiam et agi lege iubebo non iratus sed severus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:1)
In divitibus et nobilibus et magistratibus praecipue apparet, cum quidquid leve et inane in animo erat secunda se aura sustulit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 113:2)
In iis erunt boni magistratus parentesque et praeceptores et iudices, quorum castigatio sic accipienda est quomodo scalpellum et abstinentia et alia quae profutura torquent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 146:2)
Ira patri luctum, marito divortium attulit, magistratui odium, candidato repulsam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 31:5)
propter hanc uxorum maritorumque noctes strepunt litibus et tribunalia magistratuum premit turba, reges saeviunt rapiuntque et civitates longo saeculorum labore constructas evertunt, ut aurum argen- tumque in cinere urbium scrutentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 192:4)
petit magistratum;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Tyrannus post abolitionem candidatus.3)
Tibi magistratus suos fasces submittunt, tibi consules praetoresque uia cedunt;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.12)
Magistratus de confessa sumat supplicium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.1)
illa, cum sacrilegio facto sacrilegus quaereretur, dixit magistratui se fecisse sacrilegium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.4)
uult magistratus tamquam de confessa supplicium sumere;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION