라틴어 문장 검색

et tamen ne de inhibenda testamentorum licentia quicquam constitueretur intercessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 1:2)
affuit et clientibus, sicut Scutario cuidam euocato quondam suo, qui postulabatur iniuriarum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 4:1)
etiam uirgo Vestalis fratrem iniussu populi triumphantem ascenso simul curru usque in Capitolium prosecuta est, ne uetare aut intercedere fas cuiquam tribunorum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 4:3)
sed de cognomine intercessit Augustus, eo contentum repromittens, quod se defuncto suscepturus esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 17장 2:2)
intercessit et quo minus in acta sua iuraretur, et ne mensis September Tiberius, October Liuius uocarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 2:1)
adeo quidem, ut monopolium nominaturus ueniam prius postularet, quod sibi uerbo peregrino utendum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 71장 1:2)
qualis est ut cum Palumbum postulantibus daturum se promisit, si captus esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 5:2)
in qua fabula fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 21장 3:3)
et quia discussa res est, alios Orientis reges ut idem postularent donis ac pollicitationibus sollicitare temptauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 2:3)
praeterea quaestoriis muneribus, quae olim omissa reuocauerat, ita semper interfuit, ut populo potestatem faceret bina paria e suo ludo postulandi eaque nouissima aulico apparatu induceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 1:4)
deinde atrocitate poenae conterritus, ad leniendam inuidiam intercessit his uerbis - neque enim ab re fuerit ipsa cognoscere - :
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 3:1)
Postulabat autem magis quam petebat, ut accepta pecunia, quantamcumque tota Macedonia caperet, matrem sibi et coniugem liberosque restitueret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 9:1)
Nec postulare se, ut fortiter capesserent proelium, ni ipse ceteris fortitudinis fuisset exemplum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 6:1)
"Non homines solum, sed etiam deos despicit, qui postulat deus credi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 25:10)
Haud dubie ex conposito Atarrhias postulare coepit, ut Lyncestes Alexander, qui multo ante quam Philotas regem voluisset occidere, exhiberetur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION