라틴어 문장 검색

Postero tertioque die abstineri, aqua tantummodo calida, si sitiet, adsumpta.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 2:1)
praecepit autem, ut primo die a cibo, potione, somno abstineretur, uespere ei daretur potui aqua, tum frictio admoueretur lenis, ut ne manum quidem qui perfricaret uehementer inprimeret;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 14:2)
Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:5)
idque si in potione non accepit, in pane adiciendum est, quo facilius fallat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 20:3)
Super haec uero, quo minus corpus insudet, leui ueste debet esse contectus, loco non calido, fenestris patentibus, sic ut perflatus quoque aliquis accedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 3:1)
si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fouere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 6:2)
Euocandus est sudor non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida uel Laconico uel clibano similibusque aliis;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 6:1)
potio non ultra danda est quam ut uitam sustineat, optimaque est, quae urinam mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 6:6)
Neque alienum est metiri et potionem eius et urinam:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:5)
fomentis siccis calidisque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 9:4)
Vltimum auxilium est, si cucurbitulae nihil profuerunt, per aluum infundere copiosam aquam calidam eamque recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 9:8)
Interpositis denis diebus demittendus aeger in solium, in quo sit aqua calida et oleum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 13:1)
nulla aqua nisi decocta potionis causa utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 7:5)
Quidam iugulati gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 7:6)
Quin etiam fouere aqua calida marina, uel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION