라틴어 문장 검색

duo summi imperatores, Potitus a Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere nulla incolumi relicta re cui ferro aut igni noceri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 168:2)
sed propior interpres fatis oblatus senior quidam Veiens, qui inter cavillantes in stationibus ac custodiis milites Romanos Etruscosque vaticinantis in modum cecinit priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret nunquam potiturum Veiis Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 172:1)
non proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit ingentique praeda est potitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 221:2)
creati consules L. Valerius Potitus M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 353:1)
itaque cum ex senatus consulto consules magistratu se abdicassent, interrex creatur M. Furius Camillus, qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L. Valerium Potitum interregem prodidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 359:1)
Prisco Tarquinio Romae regnante Celtarum, quae pars Galliae tertia est, penes Bituriges summa imperii fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 381:2)
itaque ne penes ipsos culpa esset cladis forte Gallico bello acceptae, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum reiciunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 405:1)
Sulpicius Camerinus, L. Valerius Potitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 54:3)
Cornelius Maluginensis iterum P. Valerius Potitus iterum M. Furius Camillus quintum Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 183:2)
et cum in exercitu tum Romae constans omnium fama erat, cum varia fortuna in Volscis gesta res esset, adversae pugnae fugaeque in L. Furio culpam, secundae decus omne penes M. Furium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 266:1)
Tusculanos ex ingenti metu in summam alacritatem, Latinos ex prope certa fiducia mox capiendae arcis, quoniam oppido potirentur, in exiguam de se ipsis spem verterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 349:2)
penes quos igitur sunt auspicia more maiorum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 446:1)
nempe penes patres;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 446:2)
castrisque etiam eo die potiti praeda ingenti parta victores reverterunt, militaribus iocis cum apparatum hostium tum suum increpantes pavorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 171:2)
postero die vacuis hostium castris Romanus potitur, quo se omnis Campanorum multitudo gratulabunda effudit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 373:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION