라틴어 문장 검색

sed vim differendam et potiorem dolum quo incautum opprimerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장7)
illi cupido regni fratre et filia potior animusque sceleribus paratus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장14)
Exim largitione potissimos amicorum auxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장1)
posse illi regnum stabile et res incruentas contingere, si omissa spe longinqua et sera praesentem potioremque sequeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장10)
igitur adempta bonorum parte (nam filio et nepti pars concedebatur eximebanturque etiam quae testamento matris aut aviae acceperant) in insulas Balearis pellitur, non in ipso discrimine, non post damnationem fractus animo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장10)
rogantibus dehinc in quo potissimum, addiderat in Memmio Regulo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 47장2)
Eodem anno libertorum potissimos veneno interfecisse creditus est, Doryphorum quasi adversatum nuptiis Poppaeae, Pallantem, quod immensam pecuniam longa senecta detineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 65장1)
quae per tantum aevi occulta augendis praesentibus bonis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 1장3)
unde invidia Tigellini quasi adversus aemulum et scientia voluptatum potiorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장7)
aut transeamus ad illa instituta, si potiora sunt, aut nova cupientibus auferatur dux et auctor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장15)
Saepe ex me requiris, Iuste Fabi, cur, cum priora saecula tot eminentium oratorum ingeniis gloriaque floruerint, nostra potissimum aetas deserta et laude eloquentiae orbata vix nomen ipsum oratoris retineat;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 1장 1:1)
si testes desiderantur, quos potiores nominabo quam apud Graecos Demosthenem, quem studiosissimum Platonis auditorem fuisse memoriae proditum est?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 32장 5:2)
proinde et honesta mors turpi vita potior, et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 6:2)
est tibi frater pari nobilitate, natu maior, dignus hac fortuna nisi tu potior esses.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장6)
daret malorum paenitentiae, daret bonorum consensui spatium:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 32장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION