라틴어 문장 검색

nam infra mulierum est, supra centurionum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 285:4)
nam ut gerentibus bella non semper exercitus per plana et amoena ducendus est, sed adeundi plerumque asperi colles, expugnandae civitates quamlibet praecisis impositae rupibus aut operum mole difficiles, ita oratio gaudebit quidem occasione laetius decurrendi et aequo congressa campo totas vires populariter explicabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 146:1)
nec illo fastidio laborabit orator non agendi causas minores, tanquam infra eum sint aut detractura sit opinioni minus liberalis materia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 151:1)
ipsam igitur orandi maiestatem, qua nihil dii immortales melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia et luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo petamus nitamurque semper ad optima, quod facientes aut evademus summum aut multos infra nos videbimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 277:1)
iter castellanorum angustum admodum, utrimque praecisum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장15)
omnis ordinis homines suggerent, omnis fortunae, omnis aetatis, qui mala sua morte praeciderint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 11:3)
Itaque quo celerius evaderem, protinus per altum ad Nesida derexi praecisurus omnes sinus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 1:4)
Tam superne illi metus est quam infra.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:3)
Omnes hi aeque fuere mortales, etiam si mors aliorum longius vitam passa est procedere, aliorum in medio flore praecidit, aliorum interrupit ipsa principia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 42:2)
Infra illum nulli gradus sunt?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 8:1)
Rursus si mors accedit et vocat, licet inmatura sit, licet mediam praecidat aetatem, perceptus longissimae fructus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 27:1)
infra illum omne telum cadit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 5:3)
Sunt qui sensus praecidant et hoc gratiam sperent, si sententia pependerit et audienti suspicionem sui fecerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 11:1)
Modo uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 21:6)
Quid diceret, nemo intellegebat, ille autem Febrim duci iubebat, illo gestu solutae manus et ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat, iusserat illi collum praecidi.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION