라틴어 문장 검색

Omnibus autem his vulneribus imponendum primo linamentum est, vino madens, cui rosae paulum admodum adjectum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 31:1)
Quum omnibus vero, quorum ossa mota sunt, primo liquidior cibus conveniat, tum his praecipue:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 4:5)
subitoque super id genu adducendum est eodem modo, eademque de causa, qua idem in brachio fit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 7:2)
Ergo ubi collecti proceres, qui rebus in artis consulerent tantisque darent solacia morbis, obliti subito Phrygiae bellisque relictis ad solitos coepere iocos et iurgia circi tendere.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:209)
, cum subito (monstrosa mihi turpisque relatu fabula) Rufini castratus prosilit heres, et similes iterum luctus Fortuna reduxit, ut solum domini sexum mutasse viderer.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:312)
summa cadunt subito.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sepulchrum speciosae3)
cum subito varius vicina clamor ab urbe et fausti iuvenum plausus mixtaeque choreis auditae per rura lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae15)
cum subito liquida cessantem vidit ab aethra Iustitia et tanto viduatas iudice leges.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:61)
se iam, quae genetrix mortalibus ante fuisset, in dirae subito mores transisse novercae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:15)
cum subito (dubium quonam monstrante latebras rescierit) Cytherea venit suspectaque nobis ne foret, hinc Phoeben comites, hinc Pallada iunxit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:125)
adgredimur subito et casus scitamur eriles (nam propior cladi steterat):
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:149)
sic mons Aonius rubuit, cum Penthea ferrent Maenades aut subito mutatum Actaeona cornu traderet insanis Latonia visa Molossis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:251)
Nos autem primo rationem secuti, nunc etiam longi temporis experimentum, non aliud semen eligimus, nec frugiferum esse ducimus nisi quod in parte genitali fructum attulerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 8:1)
Primo tamen bini pampini summittuntur, ut sit alter subsidio si alter forte deciderit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 6장 1:3)
supra quod spatium deinde per circuitum in tres partes arbor dividenda est, ac tribus lateribus singuli ramuli submittendi primo tabulato assignentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION