라틴어 문장 검색

nuper, cum ego C. Sergi Oratae contra hunc nostrum Antonium iudicio privato causam defenderem, nonne omnis nostra in iure versata defensio est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 178:2)
Omnia sunt enim posita ante oculos, conlocata in usu cotidiano, in congressione hominum atque in foro;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 192:1)
Sin autem quaereretur quisnam iuris consultus vere nominaretur, eum dicerem, qui legum et consuetudinis eius, qua privati in civitate uterentur, et ad respondendum et ad agendum et ad cavendum peritus esset, et ex eo genere Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 212:1)
nobis tamen, qui in hoc populo foroque versamur, satis est ea de motibus animorum et scire et dicere quae non abhorrent ab hominum moribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 219:4)
Cur ergo non eidem in iure civili, praesertim cum in causis et in negotiis et in foro conteramur, satis instructi esse possumus ad hoc dumtaxat, ne in nostra patria peregrini atque advenae esse videamur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 249:5)
etenim cum plerique temere ac nulla ratione causas in foro dicant, non nulli autem propter exercitationem aut propter consuetudinem aliquam callidius id faciant, non est dubium quin, si quis animadverterit, quid sit, qua re alii melius quam alii dicant, id possit notare:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 32:3)
Atque utinam, ut mihi illa videor videre in foro atque in causis, item nunc, quem ad modum ea reperirentur, possem vobis exquirere!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 33:1)
Sequitur igitur, quoniam nobis est hic, de quo loquimur, in foro atque in oculis civium constituendus, ut videamus, quid ei negoti demus cuique eum muneri velimus esse praepositum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 41:1)
cuius modi sunt, quae in foro atque in civium causis disceptationibusque versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 42:5)
nemo enim studet eloquentiae nostrorum hominum, nisi ut in causis atque in foro eluceat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 55:2)
Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui mihi pervulgata praecepta decantet, cum ipse numquam forum, numquam ullum iudicium aspexerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:1)
] At vero in foro tabulae testimonia, pacta conventa stipulationes, cognationes adfinitates, decreta responsa, vita denique eorum, qui in causa versantur, tota cognoscenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:10)
Ita non nulli, dum operam suam multam existimari volunt, ut toto foro volitare et a causa ad causam ire videantur, causas dicunt incognitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 101:1)
ac si verum quaeritis, quod mihi quidem videatur - nihil enim aliud adfirmare possum nisi sententiam et opinionem meam - hoc instrumentum causarum et generum universorum in forum deferre debemus neque, ut quaeque res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos, ex quibus argumenta eruamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 146:2)
Et ne hoc in causis, in iudiciis, in amicorum periculis, in concursu hominum, in civitate, in foro accidere miremur, cum agitur non solum ingeni nostri existimatio, nam id esset levius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 192:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION