라틴어 문장 검색

et dulcedine privati commodi sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 555:2)
privata quoque inter publicos honores studia eminebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 109:1)
sed factione respectuque rerum privatarum, quae semper offecere officientque publicis consiliis, Appius vicit, ac prope fuit ut dictator ille idem crearetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 317:1)
cum magistro equitum in contionem venit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, vetat quemquam privatae quicquam rei agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 292:1)
privatae res vestrae quo statu sunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 752:4)
ecquis rettulit aliquid ad coniugem ac liberos praeter odia offensiones simultates publicas privatasque?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 754:1)
at hercules cum stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus, et in castris, non in foro faciebatis, et in acie vestrum clamorem hostes, non in contione patres Romani horrebant, praeda parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriaeque simul publicae simul privatae triumphantes domum ad penates redibatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 755:1)
nemo est nomen daturus, nemo arma capturus, nemo dimicaturus pro superbis dominis, cum quibus nec in re publica honorum nec in privata conubii societas est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 60:2)
frumento namque ex Etruria privata pecunia per hospitum clientiumque ministeria coempto, quae, credo, ipsa res ad levandam publica cura annonam impedimento fuerat, largitiones frumenti facere instituit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 141:1)
quae postquam sunt audita, cum undique primores patrum et prioris anni consules increparent quod eas largitiones coetusque plebis in privata domo passi essent fieri, et novos consules quod exspectassent a praefecto annonae tanta res ad senatum deferretur, quae consulem non auctorem solum desideraret sed etiam vindicem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 149:1)
ea est causa ut veteres cloacae, primo per publicum ductae, nunc privata passim subeant tecta, formaque urbis sit occupatae magis quam divisae similis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 583:1)
quodcumque sibi cum patria penatibus publicis ac privatis iuris fuerit, id cum uno homine esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 148:4)
at in parte altera senatus de secessione in domum privatam plebis, forte etiam in arce positam, et imminenti mole libertati agitat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 199:1)
ad copiam rerum addidit munificentiam, quod nihil in publicum secernendo augenti rem privatam militi favit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 160:4)
propior dolor plebi fenoris ingravescentis erat, curaeque privatae in certaminibus publicis erumpebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 211:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION