라틴어 문장 검색

intellexit hoc et ipse incredibile futurum;
(아풀레이우스, 변명 56:1)
his omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae delitescat?
(아풀레이우스, 변명 60:5)
lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum non piguit uos commentiri, quem afuisse in eo tempore scitis, quem iussisse fieri qualicumque materia probatum est.
(아풀레이우스, 변명 60:8)
idem Maximus optime intellegit, ut de nomine etiam uobis respondeam, quisnam sit ille non a me primo, sed a Platone βασιλεύσ nuncupatus:
(아풀레이우스, 변명 62:5)
mihi credite, quod reabse intellegetur:
(아풀레이우스, 변명 65:11)
- recita quaeso clarius, ut omnes intellegant, quantum lingua eius manu discrepet, quantumque minor illi sit mecum quam secum dissensio.- Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt?
(아풀레이우스, 변명 67:15)
uos tot argumentis, tot testibus, tanta oratione magum me non probatis:
(아풀레이우스, 변명 77:4)
illa uno uerbo probaret?
(아풀레이우스, 변명 77:5)
sed hoc incredibile qui sit factum, probabo.
(아풀레이우스, 변명 79:11)
tuum hoc, Maxime, tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nulla impertita mora subneruiasti.
(아풀레이우스, 변명 82:10)
miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam prius, quam ad eum commigrasses, etiam cum matri blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse.
(아풀레이우스, 변명 84:10)
probet quinque et quinquaginta:
(아풀레이우스, 변명 87:7)
atque ego scio plerosque reos alicuius facinoris postulatos, si fuisse quaepiam causae probarentur, hoc uno se tamen abunde defendisse, uitam suam procul ab huiusmodi sceleribus abhorrere nec id sibi obesse debere, quod uideantur quaedam fuisse ad maleficiundum inuitamenta;
(아풀레이우스, 변명 88:4)
si una causa uel minima fuerit inuenta, cur ego debuerim Pudentillae nubtias ob aliquod meum commodum appetere, si quamlibet modicum emolumentum probaueritis, ego ille sim Carmendas uel Damigeron uel his Moses uel Iannes uel Apollobex uel ipse Dardanus uel quicumque alius post Zoroastren et Hostanen inter magos celebratus est.
(아풀레이우스, 변명 88:10)
Pontianus enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne honesto quidem legato impertiuit, quippe qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse.
(아풀레이우스, 변명 95:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION