라틴어 문장 검색

si vero quartum parem inspicias, id est. viij quarti numeri, id est quaternarii, duplus est. Idemque in ceteris in infinitum sumentibus sine aliquo inpedimento procedit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:7)
atque hoc idem in infinitum si quis faciat, sine ulla offensione procedit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:12)
Superioris libri disputatione digestum est, quemadmodum tota inaequalitatis substantia a principe sui generis aequalitate processerit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:1)
Et ad eandem sequentiam cuncti procedunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eorum lateribus 1:5)
— Atqui scis unde cuncta processerint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:16)
Adsit igitur rhetoricae suadela dulcedinis, quae tum tantum recta calle procedit cum nostra instituta non deserit cumque hac musica laris nostri uernacula nunc leuiores nunc grauiores modos succinat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:11)
omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet diuerso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur peruenire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:2)
si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte deuenerit, uenerandumne barbaris honor faciet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:19)
Neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:6)
Adeo haec sui caritas non ex animali motione, sed ex naturali intentione procedit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:21)
Non tam uero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicarent nisi unus esset qui has mutationum uarietates manens ipse disponeret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:13)
Nam cum bonum malumque contraria sint, si bonum potens esse constiterit liquet imbecillitas mali, at si fragilitas clarescat mali boni firmitas nota est. Sed uti nostrae sententiae fides abundantior sit, alterutro calle procedam nunc hinc nunc inde proposita confirmans.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:5)
ordo namque fatalis ex prouidentiae simplicitate procedit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:9)
Concurrere uero atque confluere causas facit ordo ille ineuitabili conexione procedens qui de prouidentiae fonte descendens cuncta suis locis temporibusque disponit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:19)
Ita cum causa ueritatis ex altera parte procedat, inest tamen communis in utraque necessitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION