라틴어 문장 검색

Siciliam M. Marcellus, Sardiniam M. Porcius Cato obtinebat, sanctus et innocens, asperior tamen in faenore coercendo habitus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 354:1)
creati consules L. Furius Purpurio et M. Claudius Marcellus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 297:2)
L. Furius et M. Claudius Marcellus consulatu inito, cum de provinciis ageretur et Italiam utrique provinciam senatus decerneret, ut Macedoniam cum Italia sortirentur tendebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 310:1)
Marcellus, provinciae cupidior, pacem simulatam ac fallacem dicendo et rebellaturum si exercitus inde deportatus esset regem, dubios sententiae patres fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 311:1)
et quo magis pacem ratam esse in Macedonia vulgo laetarentur, tristis ex Hispania adlatus nuntius effecit vulgataeque litterae C. Sempronium Tuditanum proconsulem in citeriore Hispania proelio victum, exercitum eius fusum fugatumque, multos illustres viros in acie cecidisse, Tuditanum cum gravi vulnere relatum ex proelio haud ita multo post expirasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 314:1)
marcellum Boiorum ingressum fines fatigato per diem totum milite via facienda castra in tumulo quodam ponentem Corolamus quidam, regulus Boiorum, cum magna manu adortus ad tria milia hominum occidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 442:2)
Marcellus Pado confestim traiecto in agrum Comensem, ubi Insubres Comensibus ad arma excitis castra habebant, legiones ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 447:1)
quod ubi Marcellus animadvertit, veritus ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum opposuisset, equitum Latinorum omnes turmas in hostem emisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 448:1)
brevi post Marcellus consul Romam venit, triumphusque ei magno consensu patrum est decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 463:2)
eodem anno duo mortui pontifices, novique in eorum locum suffecti, M. Marcellus consul in locum C. Semproni Tuditani, qui praetor in Hispania decesserat, et L. Valerius Flaccus in locum M. Corneli Cethegi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 512:1)
comitia inde consularia habita a M. Marcello consule.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 514:1)
Servilius, M. Claudius Marcellus, Q. Terentius Culleo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 565:2)
L. Furius Purpurio et Claudius Marcellus coss.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIII Periocha8)
Marcellus triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIII Periocha10)
in Gallia L. Valerius Flaccus proconsul circa Mediolanium cum Gallis Insubribus et Bois, qui Dorulato duce ad concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis collatis depugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 525:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION