라틴어 문장 검색

plebs novarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum populationis et patienda in obsidione multa gravia indignaque proponere animo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 172:2)
placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 174:1)
agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram ni subveniatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 175:2)
cum ferme triginta senatores ac forte primus quisque, Capuam petissent, exclusi inde, quod portas Hannibali clausissent, Cumas se contulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 185:1)
plebs timebatur et ante omnis L. Bantius, quem conscientia temptatae defectionis ac metus a praetore Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad transfugiendum stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 186:2)
seminecem eum ad Cannas in acervo caesorum corporum inventum curatumque benigne etiam cum donis Hannibal domum remiserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 187:2)
cum Hannibal ad portas esset - Nolam enim rursus a Nuceria movit castra - plebesque Nolana de integro ad defectionem spectaret, Marcellus sub adventum hostium intra muros se recepit, non castris metuens sed ne prodendae urbis occasionem nimis multis in eam inminentibus daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 197:1)
Hannibali sub signis, id quod per aliquot dies fecerat, ad multum diei in acie stanti primo miraculo esse quod nec exercitus Romanus porta egrederetur nec armatus quisquam in muris esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 205:1)
non vinci enim ab Hannibale difficilius fuit quam postea vincere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 211:2)
Hannibal spe potiundae Nolae adempta cum Acerras recessisset, Marcellus extemplo clausis portis custodibusque dispositis, ne quis egrederetur, quaestionem in foro de iis qui clam in conloquiis hostium fuerant habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 213:1)
supra septuaginta damnatos proditionis securi percussit bonaque eorum iussit publica populi Romani esse, et summa rerum senatui tradita cum exercitu omni profectus supra Suessulam castris positis consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 214:1)
Hannibal Acerris direptis atque incensis, cum a Casilino dictatorem Romanum legionesque novas acciri nuntiassent, ne quid tam propinquis hostium castris Capuae quoque moveretur, ad Casilinum ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 219:1)
ibi dies aliquot, suspecti Campanis timentesque, cavendis ac struendis in vicem insidiis traduxissent, ut de Capuae defectione agi accipique Hannibalem satis pro certo habuere, interfectis nocte oppidanis partem urbis, quae cis Volturnum est - eo enim dividitur amni - occupavere, idque praesidii Casilini habebant Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 222:1)
Hannibal cum iam inde haud procul esset, Gaetulos cum praefecto nomine Isalca praemittit ac primo, si fiat conloquii copia, verbis benignis ad portas aperiundas praesidiumque accipiendum perlicere iubet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 226:1)
postremo Hannibal castris ante ipsa moenia oppositis parvam urbem parvumque praesidium summa vi atque omnibus copiis oppugnare parat, ac dum instat lacessitque, corona undique circumdatis moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque e muro turribusque ictos amisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 230:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION