라틴어 문장 검색

Ad hoc ergo ut locutio tua bona et recta situtilisque permaneat, in primis debes cohibere spiritum tuum, ne prorumpatad os tuum, et linguam inducat ad locutionem inutilem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 9:3)
Haec quosdam non sane indoctos viros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in verbo principali, quod est ago, prima littera breviter pronuntiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 3:1)
omne pronuntiatum (sic enim mihi in praesentia occurrit ut appellarem ἀξίωμα, utar post alio, si invenero melius) - id ergo est pronuntiatum, quod est verum aut falsum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 14:2)
Atque insuper dubitatur an Kalendis quoque pronuntiari possit, quando neque ultra neque citra, set, quod inter haec medium est, 'intra Kalendas,' id est Kalendis, pronuntiandum sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 16:1)
CUM Romae a consulibus iudex extra ordinem datus pronuntiare intra Kalendas iussus essem, Sulpicium Apollinarem, doctum hominem, percontatus sum an his verbis intra Kalendas ipsae quoque Kalendae tenerentur, dixique ei me videlicet datum Kalendasque mihi prodictas, ut intra eum diem pronuntiarem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION