라틴어 문장 검색

Nec solum inopum necessitas sustentatur, sed prona in omnes munificentia aliquid et habentibus providet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:17)
Unde et tibi est providendum, ne ineptis blanditiis feminarum dimidiata dicere filiam verba consuescas et in auro atque purpura ludere, quorum alterum linguae, alterum moribus officit, ne discat in tenero, quod ei postea dediscendum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:17)
Sollicita provides, ne filia percutiatur a vipera;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:6)
cur non eadem cura provideas, ne feriatur a malleo universae terrae, ne bibat de aureo calice Babylonis, ne egrediatur cum Dina et velit videre filias regionis alienae, ne ludat pedibus, ne trahat tunicas?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:7)
"Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam hominibus."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:28)
Dei enim potentiam servi preces inpediebant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:14)
at varii rerum inpediunt prohibentque colores, quo minus esse uno possit res tota nitore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:19)
dissoluuntur enim positurae principiorum et penitus motus vitales inpediuntur, donec materies omnis concussa per artus vitalis animae nodos a corpore solvit dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 21:4)
illud in his rebus video firmare potesse, usque adeo naturarum vestigia linqui parvola, quae nequeat ratio depellere nobis, ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:13)
neque enim facere incipit ullam rem quisquam, [quam] mens providit quid velit ante.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:5)
id quod providet, illius rei constat imago, ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto per membra atque artus animai dissita vis est;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 29:6)
nam dubium non est, animai quin opera sit sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse, tum nobis animam perturbatam esse putandumst eiectamque foras, non omnem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:5)
quo simul ac primum pennis delata sit ales, impediatur ibi caeco correpta veneno, ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 26:3)
Quidam ideo eum dici bifrontem putant, quod et praeterita sciverit et futura providerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 4:1)
nundinae sunt paganorum itemque rusticorum, quibus conveniunt negotiis propriis vel mercibus provisuri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION