라틴어 문장 검색

Nam cum Babylona oppugnaturus festinaret ad bellum, cuius maxima momenta in occasionibus sunt, Gynden late fusum amnem vado transire temptavit, quod vix tutum est, etiam cum sensit aestatem et ad minimum deductus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 126:3)
ut saepe puppes aestus invitas rapit, sic pronus aer urguet atque avidum chaos, gradumque retro flectere haut umquam sinunt umbrae tenaces.
(세네카, Hercules Furens 10:13)
intus immensi sinus placido quieta labitur Lethe vado demitque curas, neve remeandi amplius pateat facultas, flexibus multis gravem involvit amnem:
(세네카, Hercules Furens 10:14)
cingitur duplici vado * adversa Ditis regia, atque ingens domus umbrante luco tegitur, hic vasto specu pendent tyranni limina, hoc umbris iter, haec porta regni, campus hanc circa iacet, in quo superbo digerit vultu sedens animas recentes dira maiestas dei.
(세네카, Hercules Furens 11:4)
Ferale tardis imminet saxum vadis.
(세네카, Hercules Furens 12:1)
hic onere vacuam litori puppem applicans repetebat umbras;
(세네카, Hercules Furens 12:6)
' non passus ullas natus Alcmena moras ipso coactum navitam conto domat scanditque puppem.
(세네카, Hercules Furens 12:11)
Transvectus vada Tartari pacatis redit inferis.
(세네카, Hercules Furens 12:58)
si iungi iubes, committat undas Isthmos, et iuncto salo nova ferantur Atticae puppes via.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:46)
quisquis sub pedibus fata rapacia et puppem posuit fluminis ultimi, non captiva dabit bracchia vinculis nec pompae veniet nobile ferculum:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:2)
illum si medio decipiat ratis ponto, cum Borean expulit Africus aut Eurus Zephyrum, cum mare dividunt, non puppis lacerae fragmina conligit, ut litus medio speret in aequore:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:4)
transire Nessus verticem solitus vadis pretium poposcit;
(세네카, Hercules Oetaeus 8:21)
iam totas undis Nessus exierat ferox medioque adhuc errabat Alcides vado, vasto rapacem verticem scindens v gradu;
(세네카, Hercules Oetaeus 8:23)
nos Acheloi tecum solitae pulsare vadum, quom iam tumidas vere peracto poneret undas gracilisque gradu serperet aequo nec praecipitem volveret amnem flavus rupto fonte Lycormas;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:2)
stringat tenuis litora puppis nec magna meas aura phaselos iubeat medium scindere pontum:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:43)

SEARCH

MENU NAVIGATION