라틴어 문장 검색

º octo annos nonaginta quasi superfundendos Graecorum exemplo, conputabant dies, alternisque annis binos et vicenos, alternis ternos vicenosque intercalantes expensabant intercala­tionibus quattuor.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 12:2)
Tertio quoque octennio ita intercalandos dispensabant dies, ut non nonaginta sed sexaginta sex intercalarent, conpensatis viginti et quattuor diebus pro illis qui per totidem annos supra Graecorum numerum creverant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 13:2)
Feriarum autem publicarum genera sunt quattuor.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 5:1)
Quattuor latera eadem ratione finguntur qua et tetrachordum Mercurio creditur attributum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:1)
Quippe significat hic numerus vel totidem plagas mundi vel quattuor vices temporum quibus annus includitur, vel quod duobus aequinoctiis duobusque solstitiis zodiaci ratio distincta est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 15:2)
Argumentum caducei ad genituram quoque hominum, quae γένεσις appellatur, Aegyptii protendunt, deos praestites homini nascenti quattuor adesse memorantes, Δαίμονα Τύχην Ἔρωτα ἀνάγκην:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 17:1)
Quattuor eximios praestanti corpore tauros
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 6:4)
Quattuor sunt, inquit Eusebius, genera dicendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 7:1)
Sed apud unum Maronem haec quattuor genera repperies.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 7:6)
Vis autem videre, quemadmodum haec quattuor genera dicendi Virgilius ipse permisceat, et faciat unum quoddam ex omni diversitate pulcherrimum temperamentum?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 13:2)
— Sulmone creatos Quattuor hic iuvenes, totidem quos educat Ufens, Viventes rapit, inferias quos immolet umbris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:2)
Neque enim cibi quem sumimus una digestio est, sed, ut corpus nutriat, quattuor patitur digestiones:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 13:1)
Quattuor sunt in nobis virtutes quae administrandam alimoniam receperunt, quarum una dicitur καθελκτικὴ, quae deorsum trahit cibaria confecta mandibulis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 14:1)
Cum igitur adseruerimus quattuor in corpore fieri digestiones, quarum altera pendet ex altera, et si praecedens fuerit impedita, nullus fit sequentis effectus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 26:1)
Nam et deus omnium fabricator aerem quo circumfundimur et cuius spiramus haustu non simplicem habere voluit qualitatem, ut aut frigidus sit semper aut caleat, sed nec continuae siccitati nec perpetuo eum addixit humori, quia una nos non poterat qualitate nutrire de permixtis quattuor fabricatos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION