라틴어 문장 검색

de singulis enim curiis deni dabantur, quas triginta fuisse diximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3682)
Livius in libro nonagesimo quarto Inarimen in Maeoniae partibus esse dicit, ubi per quinquaginta milia terrae igni exustae sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 71212)
ter denis triginta accipiamus naves fuisse, non, ut quidam volunt, singulos duces tricenas naves habuisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2133)
hi prae se portant ingentes munere pisces triginta numero.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3295)
quod cum Aegyptum momordisset, veritus, ne Danaus de filiabus per generos et nepotes auxilia conquireret, fraude concepta, filiis suis quinquaginta fratris filias in matrimonium postulavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4977)
maniplis signiferis, qui secundum antiquum morem in legione erant triginta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4638)
Varro turmam triginta sex equites posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5033)
nam aetatem plerumque generaliter dicimus pro anno et pro triginta et pro centum et pro quovis tempore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1902)
Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus inlustribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 1:10)
Sed haec Crassi cum edita oratio est, quam te saepe legisse certo scio, quattuor et triginta tum habebat annos totidemque annis mihi aetate praestabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:6)
Vt Accius isdem aedilibus ait se et Pacuvium docuisse fabulam, cum ille octoginta, ipse triginta annos natus esset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:11)
Quo in genere etiam in re publica multa peccantur, ut ille, qui, cum triginta dierum essent cum hoste indutiae factae, noctu populabatur agros, quod dierum essent pactae, non noctium indutiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:3)
At vero Aratus Sicyonius iure laudatur, qui, cum eius civitas quinquaginta annos a tyrannis teneretur, profectus Argis Sicyonem clandestine introitu urbe est potitus, cumque tyrannum Nicoclem improviso oppressisset, sescentos exsules, qui locupletissimi fuerant eius civitatis, restituit remque publicam adventu suo liberavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 107:1)
Sed cum magnam animadverteret in bonis et possessionibus difficultatem, quod et eos, quos ipse restituerat, quorum bona alii possederant, egere iniquissimum esse arbitrabatur et quinquaginta annorum possessiones moveri non nimis aequum putabat, propterea quod tam longo spatio multa hereditatibus, multa emptionibus, multa dotibus tenebantur sine iniuria, iudicavit neque illis adimi nec iis non satis fieri, quorum illa fuerant, oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 107:2)
Quod eo magis miror, quia scriptum a discipulo eius Posidonio est triginta annis vixisse Panaetium, posteaquam illos libros edidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION