라틴어 문장 검색

omnium itaque factorum dictorumque in eo ueniam et obliuionem in perpetuum sanxit ac praestitit, tribunis modo ac centurionibus paucis e coniuratorum in Gaium numero interemptis, exempli simul causa et quod suam quoque caedem depoposcisse cognouerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 1:2)
Gai quoque etsi acta omnia rescidit, diem tamen necis, quamuis exordium principatus sui, uetuit inter festos referri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 11장 3:2)
uerum intra quintum diem oppressus est legionibus, quae sacramentum mutauerant, in paenitentiam religione conuersis, postquam denuntiato ad nouum imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli mouerique potuerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 13장 2:3)
ductum aquarum a Gaio incohatum, item emissarium Fucini lacus portumque Ostiensem, quanquam sciret ex iis alterum ab Augusto precantibus assidue Marsis negatum, alterum a Diuo Iulio saepius destinatum ac propter difficultatem omissum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 20장 1:2)
Claudiam ex liberto suo Botere conceptam, quamuis ante quintum mensem diuortii natam alique coeptam, exponi tamen ad matris ianuam et nudam iussit abici.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 27장 1:5)
Ac ne stultitiam quidem suam reticuit simulatamque a se ex industria sub Gaio, quod aliter euasurus peruenturusque ad susceptam stationem non fuerit, quibusdam oratiunculis testatus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 3:1)
cuius ex parte tertia heres, ne hanc quidem integram cepit correptis per coheredem Gaium uniuersis bonis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 3:2)
laudabat mirabaturque auunculum Gaium nullo magis nomine, quam quod ingentis a Tiberio relictas opes in breui spatio prodegisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 1:2)
Neroni Galba successit nullo gradu contingens Caesarum domum, sed haud dubie nobilissimus magnaque et uetere prosapia, ut qui statuarum titulis pronepotem se Quinti Catuli Capitolini semper ascripserit, imperator uero etiam stemma in atrio proposuerit, quo paternam originem ad Iouem, maternam ad Pasiphaam Minonis uxorem referret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 2장 1:1)
ex Achaica liberos Gaium et Seruium procreauit, quorum maior Gaius attritis facultatibus urbe cessit prohibitusque a Tiberio sortiri anno suo proconsulatum uoluntaria morte obiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 4:3)
A Gaio Caesare < . . . . . . in locum Gaetu>lici substitutus, postridie quam ad legiones uenit, sollemni forte spectaculo plaudentes inhibuit data tessera, ut manus paenula[s] continerent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 2:1)
ueteranum ac tironem militem opere assiduo corroborauit matureque barbaris, qui iam in Galliam usque proruperant, coercitis, praesenti quoque Gaio talem et se et exercitum approbauit, ut inter innumeras contractasque ex omnibus prouinciis copias neque testimonium neque praemia ampliora ulli perciperent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 3:2)
Caede Gai nuntiata multis ad occasionem stimulantibus quietem praetulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 1:1)
et circa lucem demum expergefactus uno se traiecit ictu infra laeuam papillam irrumpentibusque ad primum gemitum modo celans modo detegens plagam exanimatus est et celeriter, nam ita praeceperat, funeratus, tricensimo et octauo aetatis anno et nonagensimo et quinto imperii die.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 11장 2:2)
extat Q. Elogi ad Quintum Vitellium Diui Augusti quaestorem libellus, quo continetur, Vitellios Fauno Aboriginum rege et Vitellia, quae multis locis pro numine coleretur, ortos toto Latio imperasse;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 1장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION