라틴어 문장 검색

hoc quondam rure solebam Naiadas alterna sollicitare manu!
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 11:4)
Uxorem quondam Sol cum vellet ducere, Clamorem ranae sustulere ad sidera.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae ad solem.2)
In prato quondam rana conspexit bovem Et tacta invidia tantae magnitudinis Rugosam inflavit pellem:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Rana rupta et bos.2)
Vulpinos catulos aquila quondam sustulit Nidoque posuit pullis, escam ut carperent.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et aquila.2)
Ego, quondam legi quam puer sententiam, Palam muttire plebeio piaculum est, Dum sanitas constabit, pulchre meminero.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.21)
C. PLINIUS AVITO SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 61)
Illud plane non triste solum verum etiam luctuosum, quod Iulius Avitus decessit dum ex quaestura redit, decessit in nave, procul a fratre amantissimo, procul a matre a sororibus - nihil ista ad mortuum pertinent, sed pertinuerunt cum moreretur, pertinent ad hos qui supersunt -;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 3:1)
Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam imperium asseruit non sibi sed patriae.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 4:2)
Omnia mihi studia, omnes curas, omnia avocamenta exemit excussit eripuit dolor, quem ex morte Iuni Aviti gravissimum cepi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 1:1)
Sed non Avitus, cuius haec praecipua prudentia, quod alios prudentiores arbitrabatur, haec praecipua eruditio quod discere volebat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 3:4)
Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam imperium asseruit non sibi sed patriae.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 1:2)
Constat Octavium Avitum, legatum proconsulis, in litus educto religione prava superfudisse unguentum, cuius illum novitatem odoremque in altum refugisse, nec nisi post multos dies visum languidum et maestum, mox redditis viribus priorem lasciviam et solita ministeria repetisse.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 9:1)
At quondam noctem simulacraque vana timebam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 67)
Ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam - Heu facinus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 615)
Illis contulerim, quas quondam nuda Dione Pingitur umenti sustinuisse manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1424)

SEARCH

MENU NAVIGATION